Existimare  dictum ab aestimatione.  
 Exrogare  est ex lege vetere aliquid eximere per no vam legem.  
 Eximium  inde dici coeptum, quod in sacrificiis optimum  
pecus e grege eximebatur, vel, quod primum erat natum.  
 Exemplum  est, quod sequamur, aut vitemus. Exemplar, ex 
quo simile faciamus. Illud animo aestimatur, istud oculus 
conspicitur.  
 Exliaustant,  eiferunt.  
 Exim  metri causa dicitur pro exinde.  
 Exesto,  extra esto. Sic euim lictorin quibusdam sacris clamitabat:  
hostis, vinctus, mulier, virgo exesto; scilicet interesse  
prohibebatur.  
 Epulares  appellabantur, qui in quibusdam ludis nocte epulabantur.  
 Epistylium  trabs, quae super columnas ponitur.  
 Epeus  nomen cuiusdam fabri, qui equum dureum fecit.  
 Epicrocum  genus amiculi croco tinctum, tenue et perlucidum.  
 Epulam  antiqui etiam singulariter posuere.  
 Epilimma  genus vilissimi unguenti.  
 Erctum citumque  fit inter consortes, ut in libris legum Romanorum  
legitur. Erctum a coercendo dictum. Unde et erciscendae  
et ercisci. Citum autem est vocatum a ciendo.  
 Ederam  flamini Diali neque tangere, neque nominare fas  
erat, pro eo, quod edera vincit, ad quodcumque se applicat.  
Sed ne anulum quidem gerere ei licebat solidum, aut aliquem  
in se habere nodum.  
 Edeatroe,  qui praesunt regiis epulis, dicti apo ton edesmaton.  
 Ervum  et  ervilia  a Graeco sunt dicta, quia illi ervum orobos,  
erviliam erebinthos appellant. 
  |  
  |