Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 280


QUAESTIO 3
Deinde quaeritur de conceptione in comparatione ad gratiam Christi, per quam
facta est conceptio; et circa hoc quaeruntur duo: 1. Utrum illam conceptionem
vel unionem aliqua merita praecesserint; 2. Utrum gratia sit illi homini
naturalis.
ARTICULUS 1
Utrum illam conceptionem
aliqua merita praecesserunt in antiquis patribus
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod antiqui patres Incarnationem meruerunt. Isa. 26, 8: «In semita
iudiciorum tuorum sustinuimus te». Sed ad iudicium pertinet ut aliquid pro
meritis reddatur. Ergo adventus Filii Dei in carnem quem sancti patres expectabant,
eis pro meritis reddendus erat.
2. Praeterea, Psalm. 32, 22: «Fiat misericordia tua, Domine, super nos». Glossa:
«Insinuatur desiderium prophetae de Incarnatione et meritum impletionis».
3. Praeterea, qui meretur aliquid, meretur et hoc sine quo non potest illud
haberi: alias meritum cassum esset. Sed sancti patres merebantur vitam aeternam,
ad quam pervenire non poterant nisi Filio Dei veniente. Ergo merebantur
eius Incarnationem.
4. Praeterea, oratio quae fit ab aliquo pure et perseveranter, pro se, et ad salutem
pertinens, meretur sui impletionem. Sed sancti patres hoc modo orabant
pro Incarnatione, ut patet Isa. 64, 1: «Utinam dirumperes caelos, et descenderes».
Ergo eam merebantur.
5. Praeterea, nos per fidem operantem per dilectionem, quam habemus de vita
aeterna quam expectamus, meremur eam. Sed similiter antiqui patres habebant
fidem per dilectionem operantem de Incarnatione. Ergo eam merebantur.
6. Praeterea, hoc videtur ad minus de beata Virgine de qua cantatur: «Quae
Dominum omnium portare meruisti».
7. Praeterea, Bernardus dicit
quod fermentum quod mulier abscondit sub tribus farinae satis, est fides beatae
Virginis, quae tres substantias in unam personam coniunxit. Sed hoc non potuit
facere nisi per modum meriti. Ergo beata Virgo meruit Incarnationem per eam
fieri.

Torna all'inizio