Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 776


ARTICULUS 4
Utrum imago et similitudo
convenienter distinguantur in littera.
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod inconvenienter imago et similitudo in littera distinguantur. Illud
enim quod ponitur in definitione alicuius ut genus, non distinguitur ab ipso,
sicut animal ab homine. Sed secundum Hilarium:
«Imago est rei ad rem coaequandam imaginata et indiscreta similitudo». Ergo
imago et similitudo distingui non debent.
2. Praeterea, secundum quorumdam opinionem homo in gratuitis creatus non
est. Sed innocentia et iustitia ad gratiam pertinent. Ergo inconvenienter similitudo,
in qua homo factus est, per iustitiam et innocentiam exponitur in littera.
3. Praeterea, cognitio et amor nominant actum vel passionem. Sed actus et passio
non semper remanent in animo. Cum ergo imago semper maneat, videtur
quod inconvenienter imago secundum dilectionem vel cognitionem assignetur.
4. Praeterea, amor ad voluntatem pertinet. Voluntas autem est pars imaginis.
Ergo inconvenienter distinguitur similitudo ab imagine per hoc quod similitudo
in amore virtutis consistit.
5. Praeterea, voluntas ad cognitionem non pertinet, et tamen pars imaginis ab
Augustino ponitur. Ergo videtur quod inconvenienter dicatur
imago ad cognitionem veritatis pertinere.
6. Praeterea, natura intellectualis ad essentiam animae pertinet. Sed naturam
intellectualem sequitur imago, ut dictum est. Ergo videtur inconvenienter dici,
quod similitudo ad essentiam pertineat, imago vero ad alia quae sunt in anima.
Solutio
Respondeo dicendum, quod in ratione imaginis includitur similitudo, et non e
converso; unde si similitudo contra imaginem distinguatur, oportet specialiter
sumi similitudinem quae deficit a ratione imaginis: sicut proprium condividitur
definitioni, non secundum nomen commune quod de definitione praedicatur, sed
secundum illam rationem determinate acceptam qua deficit a perfectione definitionis.
Cum ergo imago importet imitationem in his quae pertinent ad speciem

Torna all'inizio