Gothofredus de Bussero: Chronica

235


Anno domini 783 factus est imperator Constantinus sextus, qui solum
imperavit annis quinque et cum Irena matre sua annis X. sed quia ille
eam deposuit, ipsa fecit eum exulari; ideo illa sola imperavit annis III.
his temporibus sol non apparuit diebus XVII. tunc quedam aurea lamina
in Constantinopoli est inventa in quodam sepulchro cum quodam defuncto
et ibidem iacente cum hac scriptura: << Christus nasciturus est de
Virgine Maria et credo in eum >> .
Anno domini 784 fuit papa Johannes femina et erat teutonicus et
ob hoc ordinatum est quod de cetero nullus teutonicus possit fieri papa.
Anno domini 790 Carolus Magnus transtulit studium a Roma Parisis,
quod de Grecia translatum fuerat ad romanos.
Anno domini 800 Petrus archiepiscopus Mediolani fecit construere
monasterium sancti Ambrosii Mediolani.
Anno domini 821 papa Pascalis Rome fecit monasterium grecorum
et omnia corpora sanctorum ibidem recondi fecit.
Anno domini 825 Ludovicus imperator cum Pipino rege aquitaneo
et Ludovico rege Germanie Britanniam invasit et ipsam ferro et igne
devastavit.
Anno domini 836 saracini venerunt Romam in magna quantitate et
eam spoliaverunt, sed lombardi et galli simul fugaverunt saracinos qui
destruxerunt Ciciliam et Apuliam.
et hoc anno facta fuit sancta Maria in compedo Mediolani.
Anno domini 840 Angubertus fecit deaurare altare sancti Ambrosi.
Anno domini 848 Andulphus rex Anglie constituit pape Leoni denarios
pro unaquaque domo quod usque hodie durat.
Anno domini 860 genus danaorum devastarunt Angliam et decollaverunt
Aimundum regem Anglie.
Anno domini 864 in Brisia tribus diebus pluit sanguis e celo.
Anno domini 876 saracini discurrentes per totam Italiam dextruxerunt
monasterium de Monte Cassino.
Eodem anno Euspertus de Confaloneriis archiepiscopus Mediolani
fecit construi ecclesiam sanctorum Satiri et Silvestri in porta romana.
Anno domini 884 papa Adrianus tertius constituit ut imperator non
se intromitteret de electione pape.
Anno domini 890 papa Formosus fecit pingere ecclesiam sancti Petri
Rome.
Anno domini 893 Arnulfus imperator ultimus de genere carulorum

1



5




10




15




20




25




30




35

Torna all'inizio