dies recessit vir de loco et, relicto ibi boue, significauit amico
suo quoniam mortuus esset. Porro autem Senesba recessit
inde, et recedens paulisper ad magnam peruenit planiciem et
bona pascua et a timore exempta; timebat enim nequando
amplius perueniret ei malum, ne forte acciderit ei sicut
accidit cuidam, de quo dicitur:
Quoniam cum exiret bos ad siluam pro pascuis, superuenit
ei lupus, et sequebatur eum, ipso non percipiente,
donec appropinquaret ad eum. Cum vidisset eum, timuit et
fugiens abiit ad ciuitatem prope flumen, quo cum peruenisset,
inuenit pontem fractum, et eum lupus sequebatur. Et ait in
corde suo: Quid faciam? lupus sequitur me; flumen vero
profundum est, pons confractus, nescio natare per aquam; non
est mihi melius nisi me in flumine proijcere, et homines me
videntes forsitan saluum facient; et corruit in aquam. Videntesque
homines ciuitatis ipsum festinauerunt ei succurrere
cum viris qui saluarent ipsum. Et cum ipsum eduxissent
de flumine semimortuum, appodiauit se cuidam parieti et, in
ipso recreato spiritu, cepit narrare astantibus omnia que
sibi acciderant et a quibus Deus ipsum liberauit. Et dum eis
hoc narraret, paries cecidit super eum, et fere mortuus est.
Post vero paucos dies restitutus Senesba ad suas vires
et impinguatus cepit mugire. Erat autem prope locum illum
leo, qui regnabat in tota illa regione. Erant autem plures fere,
scilicet luporum, vrsorum et vulpium et aliorum huiusmodi
in suo comitatu. Erat autem leo magnanimis in suis negociis,
singularis in suo consilio. Et cum audiret leo hanc vocem bouis
mugientis horribiliter, expauit valde et tremuit, cum in diebus
suis non audiuisset vocem bouis, nec vidisset ipsum.
Et retinens hunc timorem in mente, noluit alicui reuelare,
|
|