contigisset. Extant tamen adhuc aliqua, ut De homine opusculum
et alia quaedam, parum nota, in quibus video nonnullos verborum
proprietatem desiderare. Caetera neque insulsa neque parum perspicua
dixeris. Angeli Sabini turrensis Belgicum carmen non legimus,
sed quia in Pontificis bibliotheca repositum aiunt, cogimur
nondum visum probare, et si non desunt qui se legisse dicant damnentque
aperte opus ut parum elaboratum; maior in commentando
|
|