Hic rudium primo vivendi forma docetur
postmodo doctorum, denique finis erit.
Criste, veni remoque tuo succurre benignus,
transfretet ad portus navis ut ista suos.
Ut per grammaticam sapiencia possit haberi,
hic claves, lector, dat tibi quinque liber.
clavibus hiis quisquis reseraverit ostia quinque,
inveniet cameram, qua cathedrata sedet,
reginam cernet nitido velamine comptam,
aspectu miram, virginitate meram.
virtutum numero sociatam cernere quibit,
veri thesauri fertilitate gravem.
hec radians fuscos homines radiare laborat,
ditat mendicos et dape replet eos.
nobilitat viles, miseros relevare videtur,
eius amatores ornat, honorat, amat,
adiuvat, hortatur, minimos facit esse potentes,
liberat et nunquam, fida, relinquit eos.
vitam securam prestat viciumque repellit
et dignos illos laudibus esse facit.
clavibus ergo meis cameram reserare parato,
ut tua sit dictis bursa repleta bonis.
Mente timere Deum pura priMaria clavis
est, sine quo stabilis gracia nulla datur.
dupliciter Dominus sincera mente timetur
despiciendo malum, percipiendo bonum.
errores igitur fugias et stato fidelis,
nam valet absque fide nemo placere Deo.
neglector fidei peior quam demon habetur,
credit enim demon, sed caret ille fide.
catholicus constans igitur nullatenus here,
ut fundamentum sit tibi vera fides.
postmodo despicias meditamina cordis iniqua.
cor bene correctum fertile gignit opus.
intima si forsan tentacio vana subintret,
ocia sperne, legas, aut operare bonum,
aut moveare citus, quo sic tentamina vincas.
obstes principio, postmodo victor eris.
sic obstes, ad cor ne serpat iniqua voluptas,
peccati spoliet ne mora longa domum.
tota sit in domino fervens intencio cordis,
ut discas, quicquid discis, honore Dei.
fac tibi proponas, quod sic operaberis artem,
quod Dominus per te glorificatus erit.
proposito tali dabitur tibi gracia maior,
sic et abundanti dogmate dignus eris,
tucius in studio vives. Migraveris et si,
interea liber spiritus astra petet.
Eloquio sapiens discreto dirige linguam.
lingua, licet mollis, frangere dura potest.
lingua tibi non sit detractrix, subdola, vana,
grandis, adulatrix, falsa, superba, loquax.
non ea blasphemet, maledicat et arroget umquam.
promere clamosos respuat illa sonos.
non discors, audax, non germinet aspera lites,
non sit mortifere causa maligna rei.
turpia non promat, non derisoria verba,
non periuratrix, non positiva mali.
non cito tristicie nova sit narrare parata,
non testis falsi nomen in ore sonet.
non det sermones, ubi non prodesse videbit,
nam coram porcis nil preciosa valent.
sit pocius verax, humilis, discreta, modesta,
sit fructum pariens, dulcis, honesta, pia.
in multis paciens, benedicens, tota faceta,
sit consolatrix et nova leta ferens.
inter discordes properate mitiget iram
ac inter socios sit positiva boni.
sepe bonum laudet, sapienter crimina culpet,
tempore sit sterilis, tempore feta suo.
sepe sacerdoti proprio tua crimina pandat,
sepe tuo Domini nomen in ore sonet.
plus tua quam genti domino fac verba placere,
quo sine, perfecte nemo placere potest.
que tibi secrete dicuntur, clausa teneto,
alter ni forsan curius esse velis.
non indiscrete sociorum crimina pandas,
multociens odium verba iocosa movent.
quicquid dicatur, resonet responsio dulcis,
tempore sermo quoque prestat amarus opem.
multiplicat caros vox dulcis, mitigat hostes,
lingue dulcedo dira venena fugat.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
55
60
65
70
75
80
|