cum iniquis spiritibus conserit, semperque paratus ad proelium non solum
corde sed et corpore praemunito adversus hostiles acies fervidus bellator
incedit. Hanc autem continuae vitae consuetudinem indifferenter habet,
ut vix dies ulla praetereat, quin duo psalteria modulando utraque manu
scopis armata nudum corpus allidat, et hoc remissiori quidem tempore.
Nam quadragesimalibus circulis, sive cum paenitentiam peragendam habet
- crebro enim centum annorum paenitentiam suscipit - tunc per dies
singulos, dum se scoparum tunsionibus afficit, ut minus tria psalteria
meditando persolvit. Centum autem annorum paenitentia, sicut ipso auctore
didicimus, sic expletur. Porro cum tria scoparum milia unum paenitentiae
annum apud nos regulariter expleant, decem autem psalmorum
modulatio, ut sepe probatum est, mille scopas admittat. Dum centum
quinquaginta psalmis constare psalterium non ambigitur, quinque
annorum paenitentia in unius psalterii disciplina recte supputantibus invenitur.
Sed sive quinque vicies ducas, sive viginti quinquies, centum fiunt.
Consequitur ergo, ut qui viginti psalteria cum disciplina decantat, centum
annorum paenitentiam se peregisse confidat. Quamquam et in hoc plerosque
noster Dominicus superet, quia cum nonnulli unam manum in disciplinis
agendis exerceant, iste ut revera Beniamin filius contra rebelles
carnis illecebras utraque manu infatigabiliter pugnat. Hanc autem centum
annorum paenitentiam, ut mihi ipse professus est, facile sex diebus ex
more consumat. Memini quoque, quia cuiusdam quadragesimae imminentis
|
|