Gaudeo, si recessum est ab iniuria, qua vestra iustitia ledebatur iniuste. Ad hec super alio, quod
vestre littere continebant, promptum non habeo in presenti consilium, cum nesciam, quem habitura
sint exitum quedam, que lator presentium vobis referet viva voce.
II 64
Non miremini de litteris, quas vobis misimus, quia non ex odio, sed ex alia causa fecimus, quam
scietis, si simul erimus, viva voce.
II 65
Exiit edictum a domino papa, ut omnes de curia accingantur ad iter, eo quod ipse cum fratribus suis
circumibit terram et perambulabit eam, supplicaturus regibus et principibus seculi pro negotio Terre
Sancte. Huic autem negotio cor et corpus offerimus, sed non suffragantur expense. Licet enim in
hoc desiderium nostrum pleno prosequamur affectu, defectus tamen equorum retardare posset effectum.
Cogimur ergo, quod quandoque renuimus necessitati, cedente pudore nunc petere. Sed ut
sic petitoris geramus officium, quod non incidamus in vitium exactoris, insinuare sufficiat nos equo
ad opus capellanie vel sarcine indigere. Verum quia in hiis nolumus labiis alicuius detractoris exponi,
tenor presentis epistole sit, si placet, cuiuslibet alterius notitie interdictus, et ut interdictum tale
servetur, pagina lecta frangatur.
II 66
Missa blandita sunt visui, que allexerunt affectum et dexteram attrahebant. Sed hiis tribus repagulum
cuiusdam nostri propositi rigor obiecit. Remittuntur ergo cum gratia ad eum, qui misit ea, que
sic manu videantur remissa, quod credantur corde retenta.
II 67
|
|