nostris, et de pars suprascripti monasterii, tantum faciatis 
ipsos scire ante unum medium annum, quia ita nobis convenit. 
Si autem ipse qui supra Summo, et Petri, et Leo vel eorum heredibus 
non fecerit, et non compleverit nobis, et ad pars predicti 
monasterii ea omnia per ipsum ordine[m] sicut superius legitur, 
decem bizancios solidos pena se illi nobis, et ad pars predicti monasterii 
componere obligamus, et omnia suprascripta nobis, et ad 
pars suprascripti monasterii componere obligaverunt per suprascriptam 
guadiam, et se ipsos mediatores ad pignerandum obligaverunt 
nobis suprascripti mediatores se, et suos heredes, si opus fuerit 
bovi, bacce et porci, et alia causa sua usque ad legem. Scripsi 
ego Lando clericus et notarius, et interfui. † Ego qui supra 
Friderisi iudex. † Ego Iohannes notarius. † Ego Petrus notarius. 
Obiit autem predictus venerabilis abbas Iohannes tercio idus 
iulii, anno incarnacionis Dominice. D.CCCC.LXXX.IIII., indiccione .XII.  
ROFFRIDUS abbas Sancti Vincencii, sedit e 
annis .XIIII. iste conduxit homines, et 
habitare fecit in colli Sancti Angeli, et in 
Baccaricias, et in locum ubi dicebatur ad Ficum 
et in Cerrum, villas quoque in Calvo, 
ubi ecclesiam edificavit vocabulo Sancti Vitaliani, 
ubi plures recollegit hereditates per has 
scripciones.
  |  
  |