et destituti spe qualibet exterioris auxilii,
et ad solutionem intestini debiti, ex diutius
contrada penuria facti penitus impotentes,
nostrae potentiae viribus ultra resistere non valerent:
nos tamen quos ad ultionis judicium
eorum incauta temeritas merito poterat invitasse,
pulchrum vindictae genus aestimantes
ignoscere, sub minantis furore gladii, exclusis
omnino principibus factionis, extra regni nostri
limites, laturis exilium, qui populum hactenus
verborum licet inanium errore deduxerant,
et in signum dcjecti rebellionis ipsius,
circumgerantium murorum circulus solo
cedentibus de beneficio innate nobis potentiae,
quam libenter exercemus in subditos, gratiae
nostrae januam decrevimus reserandam. Quod
quanquam alieniginae famae praeloquiis,
ad notitiam forte tuam pervenit, et ex hoc
tuae devotionis intrinseca credamus in laetitiam
resoluta: nihilominus tamen id tibi liquidiori
stylo providimus nunciandum: ut, sicut
exercitu ipso rebellium nostrorum attenuata
sunt pectora, sic tuae devotionis propterea
vires et animum erigens sumas de celebri
prosperitatis hujusmodi festo congaudium,
cum vigilias universalis turba
fidelium germinavit.
|
|