Gotifredus Viterbiensis: Gesta Friderici

Pag 322


Heu quia Romuleis modico sub tempore morbis
Vincitur et premitur dominator et Urbis et orbis;
Febre calente gemit, quem mare terra tremit.
Cesaris ad libitum iuraverat omnia Roma.
Venit ab australi ventus cum fulgure zona,
Castraque precipitant ventus et aura tonans.
Omnis homo madidus, solis fugiente calore,
Leditur orribili febri, veniente rigore.
Et caput ex more, viscera, crura dolent.
Omnia iam fuerant febrili vulnere lesa,
Solus sanus erat, quo nescio munere, cesar.
Qui modo ne pereat, gratia summa vetat.
Cesar ait: Feretra faciant hinc inde parari.
Respondetur ei: Quo possunt monte secari?
Unde tibi poterunt stramina, ligna dari?
Ecce iacent equites, dudum iacuere clientes,
Plaga tenet pariter dominos servosque dolentes;
Nemo potest domino reddere iura suo.
Roma quidem languet; set si nos sana iuvaret,
Ferre suis feretris tot corpora posse negaret.
Nec si plaustra daret, ducere cuncta valet.
Quis dabit hiis medicos? aut quae medicina valeret
Corpora tot iuvenum digna pietate fovere,
Omnia quis gelidus fons adaquare feret?
Quis sellabit equos? aut quomodo frena trahemus?
Armaque cum feretris qua calliditate vehemus?
Plena iacent feretris prata, platea, nemus.
Vix regina potest sanos habuisse iugales,
Qui sua sufficiant medicamina posse levare;
Quid reliqui facient, qui neque stramen habent?

Heu dolor orribilis, timor inclitus, orrida pena!
Qui poterunt medici solacia solvere plena?
Quod nequid hic medicus, gratia summa queat.
Fetor ab infirmis nimis intollerabilis exit;
Fetet equus, plus fetet homo, fetet quoque vestis,
Fetet iter nimium, fetet ubique domus.
Cum fetoris honus non possent agmina ferre,
Cedit ad irrigua laudata cacumina terre;
Fontibus et glera lucus amenus erat.
Summnus aput Tuscos mons dicitur ille Miatus,
Qua requiem capiunt quos fervidus urget yatus,
Arboribus, pratis, aere, letus aquis.
Cesar ut ascendit, sua castra sub arbore tendit.
Dum calor intendit, medici solacia prendit;
Curaque flebotomi digna paratur ei.
Sanus et incolomis dum staret in arce monarcus,
Fortius in proceres mortis pretenditur arcus;
Undique dum vadunt, morte calente cadunt.
Regis Conradi natus recolenda potestas
Dux Fredericus obit, quem regia planxit honestas.
Dux Welfo cecidit, duxque Boemus obit.

Torna all'inizio