<De genere>
Legens cuius generis ? Omnis et in hoc loco masculini. Quare ? Quia
sic est illud, cui adhaeret. Quid est genus in participio? Exploratio
sex[s]us. Genus unde dicitur? A generando.
Genera participiorum quot sunt? Quattuor. Quae? Masculinum,
ut lectus; femininum, ut lecta; neutrum, ut lectum; omne, ut legens.
Quaestio. Quare participia unius tantum generis non reperiuntur
ad similitudinem nominis, ut unius generis est Priscianus? Solutio. Ideo
quoniam adiectiva sunt et necesse est, ut aut in una voce aut in divisione
vocum omnia genera comprehendant, sicut verba, a quibus derivantur,
ut lego: pertinet ad virum, ad mulierem, ad mancipium. Huius
igitur verbi participium, si unius esset generis, nequaquam officium
verbi, a quo derivatur, per omnia complere valeret.
<De casu>
Cuius casus? Nominativi. Quare ? Quia in tali. Quid est casus ? Levis
inflexio vocis. Casus unde dicitur? A cadendo. Casus participiorum
quot sunt? Sex. Qui? Nominativus, genitivus, dativus, accusativus, vocativus
et ablativus.
De temporibus
Cuius temporis? Praesentis. Quare? Quia omne participium desinens
in ns praesentis et praeteriti imperfecti temporis est. Lectus cuius
temporis? Praeteriti perfecti et plusquamperfecti. Quare? Quia omne
participium desinens in tus et in sus et in xus et unum in <u>sus, quod
est mortuus, praeteriti perfecti et plusquamperfecti temporis est. Legendus
cuius temporis? Futuri. Quare? Quia omne participium desinens
in rus et in dus futuri temporis est.
|
|