Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 218


pactum appellas quasi quandam collusionem. «Sed
quid faciam», inquies, «repetam armis, que papa occupat?
At ipse iam factus est me potentior. Repetam
iure? At ius meum tantum est, quantum ille esse voluit.
Non enim hereditario nomine ad imperium veni,
sed pacto, ut si imperator esse volo hec et hec invicem
pape promittam. Dicam nihil donasse ex imperio Constantinum?
At isto modo causam agerem Greci imperatoris
et me omni fraudarem imperii dignitate. Hac
enim ratione papa se dicit facere imperatorem me
quasi quendam vicarium suum et, nisi promittam,
non facturum et, nisi paream, me abdicaturum. Dummodo
mihi det, omnia fatebor, omnia paciscar. Mihi
tamen crede, si Romam ego ac Tusciam possiderem,
tantum abest, ut facerem que facio, ut etiam frustra
mihi Pascalis donationis (sicut reor false) caneret cantilenam.
Nunc concedo, que nec teneo nec habiturum
esse me spero. De iure pape inquirere non ad me pertinet,
sed ad Constantinopolitanum illum Augustum.»
Iam apud me excusatus es, Ludovice, et quisquis
alius princeps es Ludovici similis. 82 Quid de aliorum
imperatorum cum summis pontitifibus pactione
suspicandum est, cum sciamus, quid Sigismundus fecerit,
princeps alioquin optimus ac fortissimus, sed
iam affecta etate minus fortis? Quem per Italiam paucis
stipatoribus septum in diem vivere vidimus, Rome

Torna all'inizio