Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 263

libro VIII


patrie attribuitur, ut electioni potestatis vel episcopi interesse. (6) Publicus est qui ad totam pertinet regionem, ut actus messis vel vindomiarum. (7) A quibus omnibus, causa probandi aliquid, potest elici argumentum.
36. (1) MODUS.
(2) Modus est quedam negotii determinatio per quam ostenditur prudenter vel alio modo gestum fuisse negotium. (3) Unde Boetius: 'Modum desideras. Delatorem dicimus impendisse ne documenta deferret quibus senatum reum faceret maiestatis'.
37. (1) FACULTAS.
(2) Facultas hic dicitur auxilium sive actus sine quo transigi non potest negotium, ut: 'Iste habuit tot armatos'. Verisimile ergo videtur quod hostes potuerit debellare. (3) Hinc ait O.: 'Classe virisque potens per que fera bella geruntur'.
38. (1) DE ADIUNCTIS NEGOTIO.
(2) Locus ab adiunctis negotio non est aliquis specialis sed eo mediante argumentamur a maiori, a minori, a simili, a contrariis, a genere, a specie, ab eventu. (3) Maius hic appellatur maior persona vel maius factum et totidem modis minus.

Torna all'inizio