Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 86


id est Iesum Christum,quem agnum dei et ante baptisma et
post baptisma demonstrando praedicauit. Heretici quoque de proprii
mendacii falsitate consopiti nuncupatiuum deum et filium
delerant adoptatiuum. Spiritus sanctus namque singulariter agnum
illum, Christum uidelicet, in specie discreuit columbae. Paterna
autem uox nonquemlibet adoptiuum filium sed dilectum, in
quo sibi conplacuisse testatur dicens: Hic est filius meus dilectus,
in quo bene conplacui.
Et in monte sancto additum est: Ipsum
audite,
ut et inter iordanicas undas Iohanni et in cacumine montis
Moysi doceatur dominus et Heliae. Cernebat procul dubio paternae
uisionis oculus in adoptiuis filiis, licet electis, puris tamen
hominibus, in quo sibi displiceret, iuxta quod humana, postquam
in ipsa radice est uitiata, natura non potest a peccati esse sorde
aliena. In solo autem unigenito, quia deus erat et homo, sibi
conplacuisse propria professus est uoce. Neque enim testimonio
beneplacitae causae diuinitatis indigebat maiestas, sed humanae
reddendum erat naturae. Quae postquam in paradiso serpentis
astutia, mulieris consensu, mariti uitiata corruptaque extetit praeuaricatione,
in nullo umquam deinceps adoptiuorum sic uenit filiorum,
ut non haberet aliquid de massa tractum perditionis, unde
sibi suus conditor displiceret. In solo autem, ut praemissum est,
unigenito dei filio, qui non adoptiuus sed uerus est filius, sic est
adsumpta humana substantia, quatenus et ueritatem sui haberet
generis, et causam omnino nesciret peccati.
III 3 (III 3) Eleganter ergo omnipotens pater Hic est inquit filius
meus dilectus,
qui sic singulariter factus est homo permanens deus,
ut in solo mihi singulariter conplacuisse uocis meae testimonio
cognosci uos uoluerim. Dilectionis autem et beneplaciti sermo
omnem insinuat plenitudinem caritatis. Christum autem Iesum dei
filium, in quo sibi pater conplacuit, in quo omnis dulcedo paternae
caritatis, in quo omnis plenitudo habitat diuinitatis, hereticus iste
cum sequacibus suis astruit eum diem nescire iudicii, quia homo

Torna all'inizio