Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo V

pag. 59


V
Dicamus nunc de peregrinacione. quam feci ad Bethleem sanctam.
in qua natus est Christus. nam die sabbati. Xij die Augusti. recessi
de Jherosolyma versus Bethleem sanctam cum tribus milibus
cristianorum. quod videtur valde miraculosum. nisi redderem rationem.
Primo igitur sciendum est quod. in tota Asyria et Palestina et Egipto
et Terra Sancta. sunt multi cristiani sub potentia soldani subjugati.
solventes annuale tributum soldano multa et multa milia.
Quidam dicuntur Greci et faciunt officium Grecorum. et isti habent
Iherosolyme et in Terra Sancta et in aliis terris multa monasteria.
Quidam vocantur Jacobini. qui dicuntur cristiani de centura. quia vadunt
induti ad modum Saracenorum. excepto quod portant in capite
melmam lazuram. Saraceni auten albam et vadunt cincti. Isti sunt multi in
Babilonia et in Kayro et per totam Asyriam et Terram Sanctam et faciunt
officium ad modum Grecorum.
Quidam dicuntur Nestoriani. qui habuerunt principio a Nestore
hebraico et tamen non se sequuntur ipsum in multis. sed magis viam
Grecorum et videntur devoti homines. non circumciduntur.
Quidam dicuntur Georgiani. qui sunt de provincia Georgie. qui est in
confinibus Tartarorum. et rex eorum est potentissimus: isti sunt
devoti cristiani. tamen non consecrant in azimis. nec elevant corpus Christi.
sed servant morem Grecorum.
Quidam dicuntur Armenii. et isti sunt veri cristiani et habent plura monasteria
in Terra Sancta et obediunt ecclesiam Romanam in
omnibus. tamen faciunt suum officium in lingua Armenica. et sunt veri
et devoti cristiani et multas recipiunt tribulationes a Saracenis. nam et
in isto anno fuit Armenia tota spoliata et multa milia personarum ducta in
captivitatem.

Torna all'inizio