Hugutio Pisanus: Expositio de symbolo Apostolorum

riga 433-529


Sequitur: DESCENDIT AD INFEROS, TERTIA DIE RESURREXIT A
MORTUIS.
Hec est quinta pars quam Thomas apposuit. Descendit ad
inferos tertia die ut sancti qui ibi vincti tenebantur per eum
educerentur. Unde Zacharias: " tu quoque in sanguine testamenti
tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non erat aqua ". Non fuit
otiosa tridui mora inter mortem et resurrectionem, sed dum corpus
jacuit in sepulchro anima descendit ad infernum, ut animas
sanctorum expectantium redemptionem secum duceret in paradisum.
Et tunc paradisi porta quae per Evam cunctis clausa
fuerat, remoto Cherubim qui in introitu paradisi cum flammeo gladio
positus erat, aperta fuit ut simul intrarent boni de inferno
extracti. Non enim Christus malos extraxit, iuxta illud Osee: " o
mors ero mors tua, morsus tuus ero inferne ". Non enim Christus
ex toto infernum spoliavit sed momordit. Cum enim morsum in
aliqua re facimus, partem capimus et partem relinquimus; sic
Christus infernum momordit, partem, scilicet bon<os>, extrahendo,
et partem, scilicet malos, ibi relinquendo. Non enim credendum
<est> quod Cain vel Judam ex his extraxerit, quos ad penam eternam
ab eterno prescivit. Sane intellige quod dicitur 'Christus descendit
ad infernum', 'Christus fuit in infernum', id est anima eius; 'Christus
iacuit in sepulchro', id est corpus eius. In illo enim triduo anima
Christi fuit separata a carne, qua ratione ipse dicitur mortuus.
Caro remansit in sepulchro, anima descendit ad infernum, divinitas
tamen fuit cum utroque, scilicet in inferno cum anima et in
sepulchro cum carne. Licet enim anima separata fuerit a corpore
quantum distabat infernus a sepulchro, unio tamen divinitatis et
humanitatis in Christo non desiit nec desinit esse, nec remota a
corpore et anima poterit esse divinitas que ubique est. Unde David:
" si ascendero in celum, tu illic es, si descendero in infernum, ades "
Ambrosius tamen super illum versum: " Deus, Deus meus respice
in me, quare me etc. ", videtur velle quod divinitas sit separata
a corpore dicens ita: " clamat caro moritura Verbi a se protestata
discidium ", item: "clamat homo separatione divinitatis
moriturus ". Sed iste due auctoritates intelliguntur de discidio
Verbi et separatione divinitatis quoad protectionem. Visa est enim
divinitas separata a carne et eam dereliquisse quia eam non protexit,
sed suam protectionem illi subtrahens et potentiam suam
cohibens, illam passioni exponi permisit. Si enim divinitas suam
potentiam non cohibuisset sed exercuisset, Christus nunquam mortem
gustasset. Tertia die resurrexit a mortuis. Ad immortalitatem
surrexerunt multi ante Christum sed postea resoluti sunt in mortem.
Christus ergo primum resurrexit ad immortalitatem, unde Apostolus
ad Corinthios: " Christus resurrexit a mortuis primitie dormientum "
Item ad Romanos: " Christus resurgens a mortuis iam
non moritur, mors illi ultra non dominabitur ". Item ad Colossenses:
" Christus est primogenitus ex mortuis ", id est primus mortuorum
ad immortalitatem resurgens. Licet enim die crucifixionis
monumenta multorum mortuorum sint aperta, non tarnen resurrexerunt
ante eius resurrectionem, vel si antea, incinerati sunt
postea. Ideo Christus voluit resurgere ut spem future nostre resurrectionis
in nobis firmaret, et ut, sicut ipse in corpore, ita nos
a vitiis resurgamus in mente. Tertia die: fuit enim in sepulchro tribus
diebus et tribus noctibus, id est tribus diebus naturalibus, non
quod per tres dies integros, sed per trium dierum aliquot partes.
Sexta feria circa horam nonam emisit spiritum, et ita per ultimam
partem sexte ferie in sepulchro quievit, et per totum sequens
sabbatum, et per noctem dominice diei in qua parum ante
diluculum surrexit Christus, et ita synodoc<h>ice verum est quod
tertia die resurrexit. Ideo noluit amplius suam resurrectionem differre,
ut dubitationem apostolorum de eius deitate auferret, ne
maiorem moram in morte faciendo desperarent. Nec citius voluit
resurgere, ne mors eius non vera sed ficta et phantastica videretur.
Vel ideo tertia die resurgere voluit ut per hoc daretur intelligi quod
illa resurrectio facta est vi et potentia Trinitatis, et quod nostra
resurrectio non est futura gloriosa nisi in fide Trinitatis, et quod
resurgere a morte anime non valemus nisi per fidem Trinitatis.
Vel ideo tertia die resurrexit ut significaretur quod per fidem illius
resurrectionis nos a tribus generibus peccatorum, scilicet cogitationis,
locutionis et operis resurgere debeamus. Vel ideo tertia
die resurrexit ut inveniretur quod a peccatis resurgere non possumus
nisi per ternarium virtutum, scilicet per fidem, spem et
caritatem, vel per penitentiam ubi tria sunt necessaria, scilicet
cordis contritio, oris confessio et operis satisfactio. Vel ideo tertia
die resurrexit ut homo saltem tertia die, id est tempore gratie,
resurgat. Si <symbolica> cogites, dies primus est tempus ante legem,
secundus tempus sub lege, tertius tempus sub gratia. Primo vel
secundo die homo non potest surgere; surgat ergo saltem tertio
Caput suum imitando. Vel ideo tertia die resurrexit ut ostenderetur
quod per fidem sue resurrectionis salvandi erant homines
trium temporum, scilicet temporis ante legem, temporis sub lege,
temporis sub gratia, vel homines trium generum. Tria sunt genera
hominum salvandorum, scilicet coniugati, rectores, continentes sive
virgines. Ista tria genera salvandorum significant tres homines
quod Ezechiel vidit salvandos, scilicet Job per quem coniugati, Noe
per quem rectores, Daniel per quem continentes sive virgines intelliguntur.
De istis tribus generibus quicumque salvabuntur per
fidem resurrectionis Christi salvabuntur. Hanc quintam partem,
ubi agitur de fide resurrectionis Christi, merito Thomas apposuit,
ut sicut primum valde incredulus fuit resurrectionis eius, ita post
certitudinem pre aliis et inter alios vehementer illam predicet et
confiteatur. Quis enim melior testis quam qui prius dubitando inquirit
et inquirendo veritatem melius intelligit? Unde dictus est
Thomas, id est abyssus vel geminus, unde et grece dicitur didymus,
quasi duplex, quia quo ceteris plus et diutius dubitavit, eo
altius et profundius et quasi in duplum veritatem resurrectionis
cognovit et firmius stetit.



435




440




445




450




455




460




465




470




475




480




485




490




495




500




505




510




515




520




525



Torna all'inizio