Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 64


quae differri non possit aut non debeat, ingresso eo prior claustri ex
altera parte prior omnibus sedeat. Transeunte eo per claustrum uel per
chorum non assurgitur illi. Uolenti eo sedere in claustro ubi alii fratres
sedent assurgunt ei tantum iuxta quos sedere uult; ubicunque extra
claustrum fratres sedentes inuenerit, assurgunt ei omnes.

<DE PRIORE CLAUSTRALI>


Prior claustri, quocunque maior prior eat, si fieri possit in claustro uel
circa claustrum semper debet esse et ordinem claustri omni sollicitudine
seruare. Cum abbas et maior prior absunt, si contingat quemlibet fratrum
ex infirmitate laborare, potest ei praecipere in domum infirmorum ire
et si tanta egritudo est carnem comedere. Ad ipsum maxime pertinet
infirmos fratres uisitare et quid agant et quid uelint cognoscere et in
omnibus quae uel corporibus uel animabus eorum necessaria sunt,
consulere. Absente maiore priore capitulum seruientium debet tenere
et secundum culpas uindictas inferre, sed non est sui iuris quemlibet
addere uel auferre.
Sui quoque officii est omni die post Completorium suscepta dante
ebdomadario sacerdote a fratribus aqua benedicta remanere, donec
omnes pertranseant in aliquo congruo loco, unde bene possit obseruare
qui sint, qui non reuerenter incedunt et qui in exitu aecclesiae, ut mos
est, non uelant capitiis capita sua et multa huiusmodi. Egresso toto
conuentu accepta absconsa, si nox est, uadit per criptam et caetera
membra monasterii, ubi suspicio potest esse, per claustrum, capitulum
caeterasque officinas subtiliter obseruando, ne aliquis frater, qui non
debeat, ibi remanserit et ne forte hostia claustri uel armariorum non
firmata remanserunt. His ita expletis uadit in domum infirmorum eodem
modo consideraturus, utrum omnes in lectis suis iam collocati sint et
habeant se silenter et omnibus modis regulariter, sicut mos est. Reuertens
quoque in dormitorium hoc idem consideret.
In hieme autem ad interuallum, quod fit inter Nocturna et Matutinas
Laudes, si maior prior abest, eandem circam facit, quam maiorem

Torna all'inizio