Petri Cantinelli: Chronicon

9


Millesimo ducentesimo sexagesimo quarto, indictione septima. Dominus Andriolus Geno
de Veneciis fuit potestas Bononie. Hoc anno expulsa fuit pars Grisulforum de Mutina per
partem Rangonum, et tunc, per comune Bononie et populum, fuit firmatum et iuratum taliter
facere quod pars Grisulforum rediret Mutinam, videlicet quod comune Bononie daret eis
omnia castra, que sunt in confinibus Bononie et Mutine, in quibus possent stare ad faciendam
intrinsecis, si redire nollent, partem exteriorem in Mutina; quod facere noluerunt, immo elegerunt
potestatem de Bononia dominum Guidoclerium de Galluciis, qui, contra sacramentum
comunis et populi Bononie, ivit ad regimen civitatis Mutine. Et hoc fuit malum inicium
omnium malorum civitatis Bononie.
Millesimo ducentesimo sexagesimo quinto, indictione octava. Dominus Guilielminus de
Sexo de Regio fuit potestas Bononie. Hoc anno pars Geremiorum de Bononia taliter operata
est, quod expulsus fuit de potestaria, et solutus fuit integre de feudo suo, et fuit licenciatus
de regimine. Et electus fuit in potestatem Bononie, pro tenpore futuro eiusdem anni, dominus
Philippus Benignus de Veneciis, qui conplevit regimen dicti anni.
Eo vero anno magna multitudo militum, balistariorum et peditum transivit per Bononiam
et Romaniam, cum exercitu domini regis Karoli, in Apuliam.
Millesimo ducentesimo sexagesimo sexto, indictione nona. Dominus Iohannes Çane de Veneciis
fuit potestas Bononie. Hoc anno dominus rex Karolus coronatus fuit in regem Apulie.
Et fuit prelium magnum inter eum et regem Manfredum, et sconfitta fuit gens regis Manfredi,
et ipse rex Manfredus mortuus fuit in prelio.
Eo anno Mutinenses extrinseci, scilicet illi de parte Grisulforum, reduxerunt se in castro
Montisvallarii, et intrinseci Mutinenses fecerunt exercitum supra eos, et tantum tempus
steterunt in obsidione, quod, propter carastiam maximam aque, que defecit eis, reddiderunt
castrum, salvis personis eorum; et destructum fuit castrum predictum.
Millesimo ducentesimo sexageximo septimo, indictione decima. Dominus Çaninus Dandolus
de Veneciis fuit potestas Bononie. Hoc anno dictus potestas fuit solutus de feudo suo et
expulsus de potestaria propter potentiam partis Geremiorum de Bononia. Et societas calçolariorum
de Bononia posuit ignem in pallacio comunis Bononie, eo quod quidam de ipsa
societate captus erat in pallacio predicto, pro quodam maleficio, quare volebant ipsum datis
fideiussoribus, et potestas nolebat. Et sic, expulso illo potestate, electi fuerunt dominus Rech
de la Turre de Mediolano potestas, dominus Guidestus de Ponte Carario capitaneus populi
Bononie, qui conpleverunt regimen dicti anni.
Millesimo ducentesimo sexagesimo octavo, indictione undecima. Dominus Rech de la
Turre de Mediolano potestas fuit Bononie, dominus Guidestus de Ponte Carario capitaneus
populi Bononie. Hoc anno filia ducis Bergogne, sponsa regis Karoli, cum maxima gente, fecit

Torna all'inizio