Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 231


faciendum est, cum ad divinam unitatem tua ea ratiocinatione coniunges.
Quid ergo? Intellexisti tandem quid coadunasti? Verba coadunationis
istius facile consideras, sed vim eiusdem coadunationis quis dinumerat
cum Propheta clamet: «Sapientie eius non est numerus», quis agnovit
cum Apostolus scribat: «Quis enim cognovit sensum Domini?» Huius
tamen coadunationis Boetius in Io libro de Trinitate red<d>it causam
dicens: «Huius coniunctionis ratio est rei indifferentia». Sed quis hanc
indifferentiam intelligit, presertim cum has coadunationes sanctus Dionisius
dicit sanctum Paulum appellare occultas et ineffabiles unitatis
superstabilitates? Denique quod oc[c]ultum est, quis oc[c]ulabit, quis
intuetur? Quod ineffabile quis fatur, quis protestatur? Credere sit verbum,
sensus autem verbi fides. Ecce habes divinam unitatem, cui iste
coadunationes superstabilite sunt. Num nosti illam unitatem? Certe nulla
eam creatura nec in celo nec in terra comprehendit, unde sanctus iste
apostolus Paulus teste beato Dionisio superarchanam et superignotam
eam nominavit. Quod archanum est, necdum superarchanum quis reserabit?
Quod occultum, necdum superoccultum quis cogitabit? Clavis
David aperiat, quod omnibus celatum est.
Habes igitur diffinitionem sive terminum divinarum coadunationum.
Namque divinitatis coadunationes sunt occulte et ineffabiles stabilitates
superarchane et superignote unitatis. Cui termino modales ille notule,
id est “bene” “discrete” “plene” et “bono ordine”, sicut supra exposite
sunt, logica speculatione aptabuntur.
Nunc tempus est ut de coadunationibus vel breviter aliqua dicamus.
[11]
De coadunationibus
Coadunationum alia similitudo similis, alia est similitudo insimilis
et dicitur representatio, alia est mixta et dicitur conspersio, alia est confusa,
alia est appositiva et hec in rebus; in vocibus atque sermonibus alia
est concretiva, alia mathematica, alia cathegorica.

Torna all'inizio