Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 247

libro VIII


1. (1) INCIPIT OCTAVUS LIBER.
DE ARTIFICIO INVENIENDI
DETERMINATIONES.
(2) De inventione, dispositione, elocutione que visa sunt nobis utiliora quantum ad artem dictandi iam diximus, quia de causis civilibus nil ad presens, ad quas utique totam rethoricam Tullius reducere conabatur. (3) Sed non sufficit invenire tema et bene disponere et exequi vel hornare nisi adhuc aliam inventionem utilem habeamus. (4) Sicut ergo artificium inveniendi ea que pertinent ad facundiam et hornatum recepimus a Sidonio, sic artificium inveniendi laudabiles determinationes hic volumus recipere ab eodem, quia nec Tullius nec Quintilianus aliquid de his dixit.
2. (1) AD QUID VALEANT DETERMINATIONES.
(2) Determinationes igitur sunt quasi totius orationis potissimum condimentum, que obscura dilucidant, evagantia coartant, imperfecta perficiunt et sermonem pauperem locupletant.
(3) Fixum enim sine adiectivo quasi nudum videtur, unde societate indiget adiectivi, ut veste sibi congrua induatur. (4)

Torna all'inizio