verticem ipsius iniquitas eius descendet. Ecce percussi eam plaga
crudeli et insanabili, et amplius abbatissa non erit, sed cognoscet
quod dicit Scriptura, Iacobi II: Iuditium sine misericordia
illi qui non fecit misericordiam. Et iterum Iob XX: Luet que
fecit omnia, nec tamen consumentur. Et iterum Iob XXIIII:
Deus inultum abire non patitur. Cito», ait Dominus, «auditura
es quid illi accidit abbatisse que crudelis et sine misericordia
est inventa». Venit igitur soror ista, finitis verbis quibus cum Domino
loquebatur, et abbatisse sue et visitatori et sororibus retulit
universa. Visitator autem statim Clávarum misit nuntium velocissimum,
ut cognosceret illi abbatisse qualia accidissent. Qui
invenit eam mortuam, maledictam et excommunicatam et non
absolutam.
In illo autem intervallo quo nuntius mittebatur, cepit domina
Cecilia Clavarensis abbatissa graviter infirmari et ex langore
deficere. Cumque variis doloribus laboraret, decidit in lectum
et ad extrema deducitur. Clamat: «En morior! Sorores accurrite,
auxilium date, prebete remedium!». Adveniunt sorores continuo,
abbatisse sue compatiuntur, ut decet. De salute anime nulla fit
mentio, nulla de confessione loquela, ut cognoscas impletum quod
Scriptura testatur, Ecclesiastes VII: Considera opera Dei, quod
nemo possit corrigere quem ille despexerit. Clauditur guttur eius,
et vix poterat respirare. Et ut cognovit quia moriebatur, sororibus
congregatis dicebat: «Ite et recipite dominam illam! Ite et
recipite dominam illam! Ite et recipite dominam illam! Propter
illam percussit me Deus! Propter illam percussit me Deus! Propter
illam percussit me Deus!». Et talia dicens spiritum emisit;
sed non rediit ad Deum qui dedit illum, iuxta verbum quod
scriptum est, Eccle. ultimo: Revertatur pulvis in terram suam,
unde erat, et spiritus redeat ad eum qui dedit illum. Quare hoc?
Ut Scriptura impleatur que dicit, Ecclesiastes XI: Si ceciderit
lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit,
ibi erit. Quod est dicere: ubi te invenero, ibi te iudicabo. Et ideo
nemo debet eo statu vivere in quo nollet mori. Ideo dicit Ps.:
Intelligite hec qui obliviscimini Deum, ne quando rapiat, et non
sit qui eripiat.
|
|