pertinent ad sensualitatem, licet secundum quemdam ordinem: quia aestimativa
proprie se habet ad eam sicut ratio practica ad liberum arbitrium, quae
etiam est movens; imaginatio autem simplex et vires praecedentes se habent
magis remote, sicut ratio speculativa ad voluntatem.
Ad tertium dicendum, quod sensualitas non nominat simpliciter unam potentiam,
sed unam secundum genus, scilicet appetitivam sensitivam, quae in irascibilem
et concupiscibilem dividitur. Sed tamen sciendum, quod ratione differunt
sensualitas, et irascibilis et concupiscibilis. Cum enim, ut Dionysius dicit,
natura inferior sui supremo, attingat infimum superioris naturae,
natura sensitiva in aliquo sui quodammodo rationi coniungitur; unde et
quaedam pars sensitiva, scilicet cognitiva, alio nomine ratio dicitur, propter
confinium eius ad rationem. Sic ergo dico, quod irascibilis et concupiscibilis
nominant appetitum sensitivum, secundum quod completus est, et per diversa
distinctus, et versus rationem tendens; unde et in homine irascibilis et concupiscibilis
rationi obtemperant. Sensualitas autem nominat sensitivum appetitum,
secundum quod est incompletus et indeterminatus, et magis depressus; et ideo
dicitur, quod in ea non potest esse virtus, et quod est perpetuae corruptionis; et
ex ipsa sua indeterminatione quamdam unitatem habet, ut quaedam vis dicatur.
Ad quartum dicendum, quod si per motum intelligatur motus progressivus exterior,
non inconvenienter motus et appetitus sensualitati attribuuntur, etiamsi sit
una potentia, quia sunt actus non aeque primi, sed ordinem ad invicem habentes:
appetitus enim interior motum exteriorem causat et sic unus mediante altero
a sensualitate procedit. Si autem per motum intelligatur motus interior appetitus,
tunc distinguuntur isti duo actus secundum diversa obiecta, quae tamen
potentiam non diversificant secundum genus: et hoc quonam modo sit, prius
dictum est.
Ad quintum dicendum, quod appetitus est nomen potentiae et nomen actus:
unde non est inconveniens quod ex appetitu potentiae procedat appetitus actus.
ARTICULUS 2
Utrum ratio superior et inferior sit una potentia
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod ratio superior et inferior non sit una potentia, sed diversae. In
partibus enim animae non accipitur superius et inferius animae secundum
situm sed secundum dignitatem. Sed inter partes animae intellectivae est invenire
unam partem alia digniorem: quia intellectus agens est nobilior possibili
ut in 3 de Anima dicitur, quae diversae potentiae sunt, ut supra
dictum est. Ergo videtur quod id quod est superius in ratione et id quod est inferius
sint diversae potentiae.
|
|