Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

161


[15.] Interea Pseudoambrosius palam gerens virgam et
anullum, ut lupus in abdito, clam insidiabatur omnibus
modis Heriberto multis multa cottidie iurando pollicitus clericis
atque laycis in urbe et extra factione concepta. Ubi
autem fidelium dignitas perfidorum sensit insidias, deprehensos
in crimine puniunt in personis et propriis facultatibus.
Et sic prevalente Heriberti potentia evanuit omnis illa fraudolenta
presumptio.
[16.] Per idem tempus factum est, ut cuncti principes regni
simul undique convenirent ad devastandos, sicut regi promiserant,
Mediolanensium fines. Previdens autem archiepiscopus
futuram oppressionem iubet ilico convenire ad urbem
omnes Ambrosiane parochie incolas armis instructos, a
rustico usque ad militem, ab inope usque ad divitem, ut in tanta
cohorte patriam tueretur ab hoste. Signum autem, quod
dimicaturos debebat suos precedere, tale constituit: Procera
trabs instar mali navis robusto confixa plaustro erigitur in
sublime, aureum gestans in cacumine pomum cum pendentibus

Torna all'inizio