XI.- Juniores vero fratres, quos aetas adhuc domi immorari cogebat, praecedentes et
seniores fratres apud Apuliam, fortiter agendo, altioris culmen honoris et dominationis ascendisse,
fama referente, cognoscentes, quam cito aetas permisit, ipsi quoque subsecuti sunt,
duobus tantum in patria relictis, ne haereditas illis competens a stirpe alienaretur. Abeuntes
vero remanentibus ut remanerent vix persuaserunt, sed in hoc potius praevaluerunt, quod
haeredibus eorum, si se subsequerentur, de his quae acquisituri erant, sese benefacturos polliciti
sunt. Sed quia perlongum est huic operi per singula perstringendo inserere qualiter
in Apulia egerint, haec tantum summatim non solum nos, sed etiam res ipsa testatur, quod
omnem patriam, armis domantes, sibi subjugaverunt. Subsequente enim se suorum et parentum
et compatriotarum, sed et reliquarum circumadjacentium regionum, spe quaestus, maxima
multitudine, ipsi impigri largitores, quasi fratres suscipientes, equis, armis et vestibus ac
diversis muneribus ditabant. Quibusdam etiam terras largissime impertiebantur, omnibus
divitiis huius mundi auxilia fortium militum praeponentes: quamobrem nihil incoepti incassum
illis praeteribat. Unde et illud evangelicum illis provenit, ubi dicitur: Date, et dabitur vobis:
quanto enim ampliora largiebantur, tanto majora lucrabantur.
XII.- Igitur seniore fratre, Willelmo videlicet comite, infirmitate superveniente, defuncto,
magnus dolor omnes Normannos invasit: quippe quia tanti consilii virum, tam
armis strenuum, tam sibi munificum, affabilem et morigeratum, ulterius se habere diffidebant.
Sed exequiis ex more accuratissime et cum maximo planctu non immerito celebratis, secundus
frater Drogo totius Apuliae dominatum suscepit: vir quidem, ut succincte dicamus,
per cuncta laudabilis. Hic fratrem suum Umfredum Abagelardum comitem, apud castrum
quod Lavel dicitur, virum prudentissimum, consilio Apuliensium et Normannorum ordinavit,
Robertum vero Guiscardum in Calabria posuit, firmans ei castrum in valle Cratensi, in loco
qui Scribla dicitur, ad debellandos Cusentinos et eos qui adhuc in Calabria rebelles erant.
XIII.- Longobardi igitur Apulienses, genus semper perfidissimum, traditionem per universam
Apuliam silenter ordinant, ut omnes Normanni una die occiderentur. Determinato die,
cum comes Drogo apud castrum Montis Olei, quod corrupte ab incolis Montolium dicitur,
moraretur, summo diluculo ad ecclesiam, ut sibi mos erat, properans, cum jam ecclesiam
intraret, quidam, Risus nomine, eiusdem comitis compater et sacramento confoederatus, post
januam latens, foedere rupto, ferro eum suscepit: sicque cum pluribus suorum, paucis aufugientibus,
occisus est. Sed per diversa Apuliae loca plures hac traditione occubuerunt.
|
1
5
10
15
20
25
30
|