id est porro ac longe supra visis, ex quo hanc Ierarchiam de divinis nominibus
inchoavit. Nominationes a providentiis nominate he sunt que
nominantur ab effectibus divine bonitatis, sive in Creatore sive in creatura,
ut sapiens sciens virtuosus et cetera multa que iam digesta ad liquidum
sunt. Et notandum quod sanctus Dionisius presentia “partita”,
que vero longe supra posuit “provisa” voluit appellari. Et quod theologi
honorent alias divinas nominationes ab his providentiis positis valde
distantes, subponit et infit: sed <et> quoniam est, id est quoniam contingit
alias divinas nominationes a theosophis laudari manifestum est.
Que quidem nominationes sunt provise vel a quibusdam divinis responsis
in sacris templis, ut Zacharias fecunde prolis, Symeon responsum accepit
a Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum
Domini, vel a responsis Domini Ihesu, que cepit Ihesus facere et docere
in templo. Vel quia dicit “templis” et non “templum”, forsan templa
corpora sanctorum magistrorum et prophetarum intellexit, de quibus
dicit Apostolus: «An nescitis quoniam corpora vestra templum sunt
Spiritus Sancti?» et item: «Templum Dei sanctum est, quod estis
vos». Hec enim sanctorum templa, divinis responsis aut aliis formis
illuminantibus ea, illustrata sunt in Dei cognitionem pariter et amorem.
Idcirco ait divinis responsis aut aliis formis magistros aut prophetas illuminantibus.
Quomodo divinis responsis sancti apostoli ecclesiarum magistri
sed et prophete vates altissimi sint illuminati et impleti, questio nulla
est. Sed et ex ipsarum formarum celitus ostensarum significativo lumine
nichilominus illustrantur. Ideoque ex duobus illuminantur responsis nuntiantibus
preterita presentia et futura, et divinis formis eterne altitudinis
misticos splendores significantibus et importantibus. Et hi divine illuminationis
in responsis et formis modi, ut dictum est, duo sunt, iuxta
alias et alias causas, ut in responsis doctrinam et vaticinium, in figuris
vero prophetie adexsperiaris oraculum. Ex quibus ratione investigatur,
responsa formasque divinas divinas nominationes existere, id est aliquid
divinum significare et significatum divinitus nominare. Que responsa
et virtute nominant, unde in Evangelio dicitur de divinis que egrediebantur
de Christo: «Quia virtus de illo exibat et sanabat omnes». Sed et
cuncta prophetarum et apostolorum et magistrorum sancte ecclesie
responsa sive oracula vel miracula virtutes erant Domini nostri Ihesu
Christi. Sed et de virtutibus Christi dicit Petrus in Actibus Apostolorum:
«Viri, inquit, Israhelite audite verba hec: Ihesum Nazarenum virum
|
|