que tanto studio, tanto errore, tanta insania,
tanta cupiditate a ceteris appetuntur.
89 Paucorum tamen hoc est munus hominum.
Rari enim qui virtutem intuentur, rariores qui exquirant
et qui assequantur rarissimi. Sed maxime tamen 5
principibus via virtutis ignota est, quorum cogitationes
alio deflectere regna cogunt quam ad virtutis indagationem.
Itaque tum illi beati existimantur, quos nulla
imperandi cupido detinet, tum illos etas omnis
beatissimos putavit, quibus Dei munificentia largita est ut, 10
regna vere felicitati postponentes, virtutem et beatam
vitam potiorem insignibus imperii iudicarent. Nam ii,
quibus regni cupiditas carior fuit, omni felicitate exciderunt.
Malos enim refugit, ad bonos, quoniam continuis
occupationibus, curis, negotiis vexantur, adire non 15
potest. Hoc modo eque boni ac mali erunt infelices.
90 Neque vero arbitror efflagitare hanc meam
sententiam ampliores probationes eorum que sunt tum
nota rationibus, tum exemplis notissimis manifesta.
Constat enim vitam principum tragediam quandam esse 20
calamitatum plenam, ex qua multi actus confici possent
ad representandam tanquam in theatro eorum infelicitatem.
Nam vani casus rerum, dubia regna, suspensa
in diem atque instabilis fortuna, anceps consiliorum
eventus, adulatorum fraus, ambitio amicorum, 25
domesticorum proditiones, insidie filiorum, uxorum
perfidia, incerta fratrum voluntas, dubia multorum fides,
levitas vulgi, bellorum incertus finis, pax suspecta,
ipsa regni solicitudo et anxii metus, quibus rebus quassari
mentes principum videmus, manifesto arguunt principes 30
omnis quadam infelicitatis conditione damnatos.
91 Nec michi inconstans stultorum opinio aut
vulgi temeritas, in quo nullum consilium, nulla ratio
viget, aliquid affert, quominus hec nostra opinio verissima
|
|