Gentilis de Cingulo: Quaestiones supra Prisciano Minori

Quaestio 08


Utrum in verbo personali intelligatur nominativus
Consequenter quaeritur utrum in verbo personali intelligatur
nominativus.
Et arguitur quod non,
1. quia quidquid intelligitur in dictione aut est significatum
aut modus significandi; sed nominativus non est modus significandi
nec significatum verbi; ergo non intelligitur in verbo. Maior
patet quia non sunt plura in dictione quam significatum et modus
significandi, nisi vox ipsa quae est faciens intelligere et repraesentans.
Minor de se patet.
2. Iterum, illud quod non significatur per dictionem, non
intelligitur in dictione; sed nominativus non | significatur per verbum;
ergo non intelligitur in verbo. Maior videtur manifesta,
quia significare est intellectum constituere et constituere est significare.
Minor propositio probatur, nam verbum non est impositum
ad significandum nominativum, ut de se patet; ergo non significabit
eum nominativum.
3. Item, si nominativus intelligeretur in verbo, intelligeretur
aliquo modo essendi in; sed nullo modo essendi in intelligitur;
ergo nominativus non intelligitur in verbo. [Maior] Minor probatur.
Nam non intelligitur sicut superius nec sicut inferius, nec
sicut totum integrale, nec sicut pars integralis, nec sicut forma, nec
sicut locatus in loco, nec sicut efficiens in effectu vel e converso,
nec sicut finis; ergo nullo modo essendi in intelligitur.
4. Item, quidquid intelligitur in dictione, aut virtute vocis
aut significati aut modi significandi intelligitur; sed nominativus
non intelligitur in verbo nec virtute vocis nec modi significandi
nec significati; ergo nominativus nullo modo intelligitur in verbo.
Maior patet, quia non sunt plura in dictione. Minor probatur. Nam
nominativus < non > intelligitur virtute vocis, quia vox non est
principium dependentiae partis ad partem penes modos significandi;
nominativus autem modus est quidam significandi nominis
vel pronominis. Nec virtute significati, quia tunc verbum infinitum
daret intelligere nominativum sicut verbum finiti modi et
impersonale sicut personale et etiam participium, quia idem significatum
habet. Nec ratione modi significandi, quia aut ratione
modi significandi essentialis aut accidentalis; sed non essentialis,
quia tunc omnia verba darent intelligere nominativum, quia talis
modus in omnibus verbis salvatur; nec ratione modi accidentalis,
quia aut ratione numeri aut ratione personae aut modi finiti aut
omnium simul. Non ratione numeri, quia tunc ita daret intelligere
obliquum sicut rectum, quia ita est numeri finiti. Nec ratione personae
per idem. Nec ratione modi finiti, quia tunc verbum impersonale
daret intelligere nominativum, quia est modi finiti sicut
verbum personale. Nec ratione omnium simul, quia omnia ista
possunt reperiri in obliqua.
In contrarium est Priscianus qui dicit quod inest nominativus
in ipsis verbis, sine quo substantia significari non poterat. Et
arguitur ratione sua: quia proprium dat intelligere id cuius est
proprium; sed agere et pati est proprium substantiae nominis et
nominativalis; ergo verbum dat intelligere nominativum.
Ad istam quaestionem dicendum quod verbum dat intelligere
nominativum, et loquor de verbo personali quia de hoc quaerit
quaestio. Et huius ratio est, quia quandocumque aliquid dependet
ad aliud, impossibile est illud intelligere sine eo a quo dependet;
sed verbum personale dependet ad nominativum; ergo impossibile
est verbum intelligi sine nominativo, et sic verbum dat intelligere
nominativum. Maior propositio manifesta est, quia impossibile
est intelligere dependens sine termino dependentiae. Minor
propositio declaratur, eo quod verbum dependet a nominativo de
suo modo significandi. Nam ex eo quod verbum significat per
modum fluxus necessario dependet ad aliquod quod se habet per
modum habitus et quietis; ex eo autem quod significat per modum
fieri dependet ad aliquod quod se habet per modum per se stantis.
Unde ex hoc quod verbum significat per modum fluxus et
fieri dependet ad aliquod quod se habet per modum habitus et
quietis; ex hoc autem quod se habet per modum distantis a substantia
se habet per modum enuntiabilis sive ut nota eorum, quae
de altero praedicantur; ex hoc autem quod est certi numeri et
personae requirit suppositum certi numeri et personae a quo
accipit finitatem numeri et personae.
Sed haec omnia non sufficiunt ad hoc, ut verbum nominativum
requirat et det intelligere; et ideo sciendum quod [et] verbum
personale significat quod ut ipsum est, et ideo requirit suppositum
per nominativum et dat eum intelligere, quia nominativus
habet se per modum ut quod est ipsum, et non accipitur
hoc quod ut refert nec ipsum etiam ut absolvitur a veritate, sed
hoc sic circumloquimur quia non habemus proprium modum loquendi.
Unde ex dictis sic potest argui: id quod se habet per
modum fluxus et fieri et <est> enuntiabilis de altero et est determinati
numeri et personae et sic se habet per modum quod ut
ipsum est, dat intelligere nominativum; verbum personale est
huiusmodi; ergo dat <intelligere> nominativum et hoc substantive.
Maior propositio manifesta est, quia ex hoc quod se habet per
modum fluxus et fieri distantis dependet ad aliquod quod se habet
per modum habitus et quietis per se stantis et suppositi; ex hoc
quod est determinati numeri et personae, requirit suppositum
determinati numeri et personae; per hoc autem quod se habet per
modum quod ut ipsum <est>, dat intelligere nominativum [per se
habet] per modum ut quod ipsum est, vel sicut agens vel sicut patiens
vel sicut quod est hoc. Minor propositio apparet ex dictis et
potest declarari, quia per hoc quod significat per modum fluxus et
fieri ista est congrua: 'legens', 'currit'; eo quod talem dependentiam
habet ex hoc quod est determinati numeri et personae, ista est
incongrua: 'Petrus legunt' vel 'ego legis'; ex hoc autem quod significat
per modum quod ut ipsum est, ista est congrua: 'Petrus
legit'. Unde ille est modus per quem verbum dat intelligere nominativum,
scilicet significare quod ut ipsum est; et sic patet quod
in verbo personali intelligitur nominativus.
Tunc respondendum ad rationes in oppositum:
1. Ad primam: "Quidquid etc.", verum est tamquam intrinsecum,
cum dicitur in minori quod nominativus etc., verum est, et ideo
intelligitur in verbo <non> tamquam intrinsecum, sed tamquam
extrinsecum.
2. Ad aliud: "Illud quod non significatur per dictionem etc.",
verum est si nullo modo significatur, ita quod nec significetur
tamquam principale significatum vel quod det intelligere illud.
Et cum probabas, "quia significare etc.", verum est, et ideo non
costituit intellectum tamquam primum et principale significatum
verbi, sed tamquam id quod datur intelligi per modum significandi
verbi.
3. Ad aliud: "Si nominativus etc.", concedatur; sed cum
dicitur quod nullo modo intelligitur, falsum est. Et cum probatur,
dicendum quod [non] intelligitur sicut materia in forma, quia
sicut <est> unus modus essendi in secundum quem forma intelligitur
in materia, sic est modus unus, secundum quem modus unus
intelligitur in forma, ut expresse vult Commentator IV Physicorum
et reducitur ad eundem modum secundum quem forma
est <in> materia. Vel potest dici quod locus est quodammodo
forma locati et nihilominus locatum continet, quod locus locati
continet. Quod quodammodo sit forma locati, hoc vult Philosophus
IV Physicorum. Et ideo potest dici quod nominativus est in
verbo sicut locatum in suo loco quodammodo. Vel potest dici
quod nominativus est in verbo sicut est in suo effectu <et> reducitur
ad illum modum secundum quem effectus est in suo efficiente,
quia non requiritur, grammatice loquendo, quod verbum
sit in nominativo quod est subiectum, ita quod proprium sit sicut
materia et subiectum substentans rem verbi et verbum sit forma
ipsius, sed sufficit quod sit sicut efficiens, sicut apparebit infra.
4. Ad aliud: "Quidquid intelligitur etc.", dico quod verum
est. Et dicendum ad minorem quod intelligitur virtute modi significandi,
licet etiam virtute significati dat intelligere subiectum,
eo quod accidens essentialiter dependet ad substantiam, secundum
mentem Philosophi. Nihilominus dicendum est quod verbum
dat intelligere nominativum ratione modi, ut visum est prius. Et
quod probatur quod non, quia aut ratione essentialis etc., dico quod
ratione modi accidentalis immediate, ut visum est prius, quia
hoc, quod est significare ut ipsum est, <est> modus per quem
verbum personale formaliter dat intelligere nominativum. Etiam
modus essentialis quodammodo | facit [quia] dispositive, quia est
causa uniuscuiusque modi posterioris, et quicquid est causa causae,
est causa causati. Et cum dicebas quod non ratione essentialis, dico
quod verum est immediate; et cum probabas de accidentali, quia aut
ratione numeri etc., dicendum quod dimittebatur ibi modus significandi
ut ipsum <est> per quem formaliter immediate dat intelligere
nominativum, et ideo ratio non concludebat.

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50




55




60




65




70




75




80




85




90




95




100




105




110




115




120




125




130




135




140




145
Torna all'inizio