Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

303


quod tunc sedes pontificalis Ianuensis vacabat, videtur quod
deportate fuerunt mortuo Ciriaco et nundum electo vel confirmato
Ayrardo, scilicet anno Domini millesimo .LXXXXIXo.
quia vero, annuente Deo, specialem tractatum de translacione
predictarum reliquiarum sancti Iohannis Baptiste facere
intendimus, ideo hic sub compendio pertransivimus ut ostendere
intendimus. Ad presens autem istud dicere sufficiat quod
.IIIIor. modis ostenditur quod ille reliquie, quas Ianuenses de
Stramirra detulerunt, [fuerunt] reliquie Iohannis Baptiste.
et primo ostenditur scripturis. nam in multis legendis antiquis
sancti Nicolai legitur quod supradicte reliquie servabantur
ibidem. secundo hoc ostenditur iuramentis. monachi enim
dicte ecclesie coram Ianuensibus iuraverunt quod a patribus suis,
qui precesserunt, pro certo habebant quod ille reliquie sancti
Iohannis Baptiste erant. tercio hoc ostenditur miraculis,

Torna all'inizio