Quod sex sunt illa per que cedendi episcopus potest licentiam postulare.
Causas autem propter quas papa Innocentius III iudicavit
cedendum, superius posuit, ubi dixit: 'Intueri te utique volumus
quod hec sunt illa per que cedendi episcopus potest licentiam
postulare: conscientia criminis, debilitas corporis, defectus scientie,
malicia plebis, grave scandalum, irregularitasque persone.
Sed in his omnibus est observanda cautela'». Cum igitur talia
perorassem, audiebant hinc inde episcopi. Frater vero Rainaldus
nichil respondebat ad ista, ne videretur in episcopali offitio delectari.
In mente vero sua disponebat deponere onus impositum,
quam cicius sibi tempus occurreret oportunum.
Ivit igitur ad episcopatum suum. Cumque ibi fuisset, venerunt
canonici ad ipsum videndum. Et dixerunt ei de quodam concanonico
suo iuvene et lascivo, qui magis laycus quam clericus videbatur,
siquidem capillos usque ad scapulas longos habebat nec
clericam volebat portare. Et traxit eum per capillos episcopus
et alapam sibi dedit. Et vocavit parentes ipsius et propinquos,
qui erant nobiles, divites et potentes, et dixit eis: «Iste filius
vester aut eligat vitam laycalem aut talem habitum portet per
quem clericus videatur, quia quod taliter vadat penitus sustinere
non possum». Et responderunt parentes ipsius et dixerunt episcopo:
«Placet nobis quod clericus sit et quod faciatis de ipso
quicquid vobis honestum videtur et bonum». Tunc episcopus
ipsemet totondit sibi capillos et clericam sibi fieri fecit per orbicularem
figuram, rotundam et magnam, ut in quo peccaverat
prius, per posterius emendaret. Et contristatus est ipse cui
talia facta fuerunt, concanonici vero valde gavisi sunt.
Quod frater Rainaldus resignavit episcopatum domino pape coram cardinalibus
suis.
Cum autem frater Rainaldus opera clericorum salva conscientia
dissimulare non posset, videns quod ad viam honestatis et
rectitudinis redire nolebant, summum pontificem adiit Innocentium
|
|