a quo sanctificatur. Et erit Spiritus creator in spiritu creatura, sicut esse
creator in esse creato. Iam vero quod substantia bonitatis Dei causa sit
optima omnium que sunt, non est ambigendum quia, cum sit causa
non materialis vel formalis sed efficiens omnium que sunt, non potuit
esse nisi optima, ut effectus huius cause, id est omne quod fecit, sit bonum
valde coniunctim in universo, in distinctione hoc sit bonum puta omne
corpus, hoc vero melius sicut est creatus spiritus; sibi autem soli superlativum
substantive reservaverit subsistentia bonitatis Dei, ut cum
sit causa omnium que sunt, non quomodolibet causa sed esse optima
causa prestantissima nominatione voluerit. Sed quid sibi vult, quod
causa ista optima est providentia principalis divinitatis, nisi quod ipsa
causa optima et efficiens omnium que sunt Filius Dei est, in quo Pater
misericordiarum omnia fecit, et ipse sit providentia principalis divinitatis,
id est Patris? Nam cum Filius sit divinitas et Spiritus Sanctus
eadem divinitas, Paterque sanctus eadem divinitas, Pater tamen dicitur
principalis divinitas propter auctoritatem quam habet, ut Filius et Spiritus
Sanctus ab eo sint Deus et idem Deus qui Pater, Pater vero a nullo
sit. Unde appellatur principium Trinitatis. Ergo Dei providentia Filius
est.
Vel certe sic potest iste locus intelligi melius, ut ita construamus
causative: quoniam vero principalis providentia divinitatis, id est Filius qui
est providentia Patris, ita est optima causa esse, id est essendi, omnium
que sunt, sicut subsistentia bonitatis ipsius, id est sicut Spiritus Sanctus
in quo bonitas Patris subsistit, quia <cum> per suam providentiam, id
est per Filium qui est optima causa essendi omnium que sunt, Pater
fecerit omnia, sicut dicit David «Omnia in sapientia fecisti», per bonitatem
Spiritus Sancti omnia in suo esse quo facta sunt subsistunt,
ideoque vocatur et est subsistentia bonitatis Dei; quoniam, inquit, hoc
ita est, ergo ex omnibus causativis laudandum est. Iustum est enim ut causa
ex suis causativis laudetur. Nam opificem laudamus ex opere.
|
|