Romualdum in contentione mollescere crimenque fratricidii medullitus  
formidare, minari cępit exheredem facere, si in eadem diutius  
sententia permaneret. Quid plura?. Tandem utręque  
inimicantium partes ex urbe ad litis materiam proruunt, arma corripiunt,  
bellum sotiale committunt: et dum comminus hinc inde pugnatur,  
repente manu Sergii inimicus occiditur. Romualdus  
autem licet nullum perempto vulnus inflixerit, quia tamen  
interfuit, pęnitentiam tanti reatus accępit moxque ad Classense  
monasterium beati Apolenaris, more homicidarum diebus .XL.  
permansurus in luctibus, properavit.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10
  |