quod scientia rerum in proprio genere non habet aliquam imperfectionem ex
parte cognoscentis: unde etiam in beatis est, quamvis sit inferior illa scientia
qua videntur res in Verbo propter ignobilius medium cognoscendi. Unde non
est simile de fide, quae importat imperfectionem ex parte credentis.
Et per hoc patet responsio ad tertium.
ARTICULUS 2
Utrum anima Christi videndo Verbum comprehendat ipsum
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod anima Christi Verbum videndo comprehenderit. Sicut enim
dicit Isidorus, Trinitas sibi soli nota est, et homini assumpto. Sed
visio qua Deus videtur, soli Deo est conveniens, et nulli alii purae creaturae,
quia est visio comprehensionis. Ergo homo assumptus comprehendit Trinitatem.
2. Praeterea, maius est uniri Deo quantum ad esse personae quam quantum ad
visionem. Sed, sicut dicit Damascenus, tota divina natura
unita est carni in persona Filii. Ergo multo fortius tota divina natura unita est
animae per modum visibilis; et ita anima Christi comprehendit Deitatem Verbi.
3. Praeterea, Verbum est simplex, non divisibile. Sed simplex non potest ab aliquo
capi quin comprehendatur: quia non potest esse partim intra capientem et
partim extra. Cum igitur anima Christi Verbum videndo capiat, videtur quod
ipsum comprehendat.
SED CONTRA, secundum Augustinum, illud proprie
comprehenditur cuius fines conspiciuntur. Sed Verbi, cum sit infinitum, fines
conspici non possunt. Ergo non potest comprehendi ab anima Christi.
Praeterea, nulla potentia substantiae finitae est infinita. Sed anima Christi,
cum sit creata, est substantia finita. Ergo omnis virtus eius est finita; ergo et
capacitas eius. Sed capacitas finita non comprehendit infinitum. Cum igitur
Verbum sit infinitum, non potest comprehendi ab anima Christi.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod in Verbo non cognoscat omnia quae cognoscit
Verbum. Marci 13, 32: «De die illa nemo scit, neque Filius, sed solus Pater».
Sed non loquitur de Filio secundum divinam naturam, secundum quam habet
eamdem scientiam cum Patre. Ergo loquitur de Filio secundum humanam naturam;
ergo Christus secundum animam non scit omnia quae scit Deus.
2. Praeterea, Deus scit infinita. Sed anima Christi, cum sit finita, non potest
comprehendere infinita. Ergo non omnia scit quae Deus scit.
|
|