Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo I

Pag. 17


et pervenimus ad civitatem Paphum. que vulgariter dicitur Bafa:
deinde. omissa civitate Cypri. applicuimus ad portum Famagoste.
civitatis Cypri. die Veneris ultimo Junii. Et in die sequenti sive prima Julii.
omnes mercatores et peregrini et naute et marinarii ivimus ad ecclesiam
Sancte Marie de la Cava. que est extra civitatem Famagoste. quantum
potest jacere arcus bis. et ibi missam devotissime celebravi et unum
magnum cereum seu duplerium optulimus Virgini gloriose. que nos a
tantis periculis liberavit. quia. dum essemus in mari. fecimus votum. Illa
ecclesia est devotissima sepius visitanda. et est in una caverna. et descenditur
ad ipsam per gradus XXXVj. et est bene luminosa et ornata et picta.
parve tamen quantitatis: omnes enim de mari venientes statim ad eam
accedunt. Ibi sunt tres capellani. qui assidue ibi stant. qui cotidie celebrant
propter concursum populi. nam in mari. quando cantatur de sero: salve
Regina.
a nautis. semper unus clamando invocat auxilium primo sancte
crucis de monte Calvarie. postea auxilium Beate Marie virginis de la Cava.
et omnes respondent per multos annos: Deus exaudiat. in illa ecclesia.
In illa insula Cypri diebus XX permansi. et ad civitatem Nicoxiam
perrexi. que est regia civitas. et dominum Hugonem. regem Cypri.
visitavi. qui est vertuosus ac gratiosus et Deo devotus. qui omni dominico
et festo in sua capella audit predicationes a religiosis: et ego coram eo
predicavi. et habet capellanos X. qui cotidie celebrant. et ipse semper
adest officio: isti capellani sunt religiosi tres de ordine nostro et duo
Predicatores et alii seculares. Illa civitas Nicoxie est multis decorata
jardinis et multos habet nobiles: distat autem a Famagosta per unam
dietam. a Candia autem. civitate Crete. usque ad Famagostam. sunt
octingenta miliaria. et de Candia Venecias. mille quingenta. et de Veneciis
usque Famagostam. sunt duo milia trecenta miliaria.
In illa civitate Cypri vidi has novitates hic inferius annotatas et in
insula Cypri. Prima est. quod illa die et hora. scilicet ultima mensis
Junii.qua portum intravi. tunc et plures naves magne et galee et criparie

Torna all'inizio