| licentia eis data, similiter ipse recessit.Tunc coepit se magnae
 negligentiae coram fratribus incusare, eo quod hactenus omiserat avibus
 praedicare. Igitur ab illo tempore vir Dei, cuius ori semper laus
 affuit, laus utique Salvatoris, non solum homines ut laudarent ipse
 laudans admonuit, sed et aves et bestias et quaslibet creaturas
 alias, fratrum vel sororum nominibus nuncupans ad omnium Conditoris
 laudem sollicitus invitavit.
 38 Sed et hic qui totum se nutui Creatoris subiecerat, non immerito
 creaturis sibi inferioribus, Altissimi nomen invocans imperabat,
 quarum etiam obedientiam ipsa frequenter experientia
 cognoscebat. Et ut referam pauca de multis, accidit die quadam
 apud castrum quod dicitur Albianum, ut cum Dei verbum populo illic
 adunato proponere vellet, prae nimio strepitu et multitudine hirundinum
 ibidem nidificantium audiri non posset. Quibus ita garrientibus
 taliter est locutus: "Sorores meae hirundines, iam tempus
 est ut et ego loquar, quia vos quidem satis usque nunc estis locutae;
 sed deinceps, usque dum sermo Domini compleatur loqui
 omnino cessate!". At illae, veluti rationis capaces, continuo tacuerunt,
 nec ab ipso loco, donec consummaretur praedicatio, se moverunt.
 | 
 |