Gregorius II papa: Epistolae

Pag 266


GREGORIUS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, UNIVERSIS REVERENTISSIMIS
ET SANCTISSIMIS FRATRIBUS, COEPISCOPIS, RELEGIOSIS
PRESBITERIS SEU DIACONIBUS, GLORIOSIS DUCIBUS, MAGNIFICIS CASTALDIIS,
COMITIBUS ETIAM VEL CUNCTIS CHRISTIANIS DEUM TIMENTIBUS.
Sollicitudinem nimiam gerentes pro speculatione credita – quia “in umbra mortis”
aliquas gentes in Germaniae partibus vel plaga orientali Reni fluminis, antiquo hoste
suadente, errare: quasi sub relegione christiana idolorum culturae eos servire
cognovimus; aliquos vero, qui necdum cognitionem Dei habentes nec baptismatis
sacri unda sunt loti, sed conparatione brutorum animalium pagani factorem non recognoscunt –
necessario pro utrorum inluminatione ad predicandum recte fidei
verbum harum portitorem Bonifatium, reverentissimum fratrem nostrum, episcopum
apud eisdem partibus dirigere studuimus, ut et illis predicando verbum salutis vitam
provideat sempiternam et, si quos forte vel ubicumque a recte fidei tramite destitisse
cognoverit aut astutia diabolica suasos erroneos repererit, corrigat atque sui edocatione
ad portum reportet salutis eosque ex apostolicae sedis huius doctrina informet
et in eadem catholica fide permanere instituat.
Cui, hortamur, ob amorem domini Iesu Christi et apostolorum eius reverentiam
ut in omnibus solaciare nisibus totis debeatis eumque in nomine Iesu Christi recipiatis,

Torna all'inizio