EXORDIUM
2 Super eo, karissime fili, quod honestum religiosum et satis litteratum clericum te nobis invenisse significasti, plurimum siquidem gavisi sumus, quoniam ut talem habere possemus, quondam sicut ipse non ambigis, maxime concupivimus.
velEXORDIUM
3 Quoniam, fili plurimum diligende, tuarum relatione litterarum preceptis et voluntati nostre te obtemperasse cognovimus, illico siquidem gaudia multa suscepimus, et ea que nobis significasti adimplere, tua sollicita cura nos propensius animavit.
EXORDIUM
4 Quia quod nobis non a parvo retro tempore placuit te executioni mandasse significasti, illico nimirum ratione consulti personam tuam diligere nimio mentis affectu volumus, et ei quod nobis breviter et aperte significasti propria persona si possemus parere dignum atque conveniens duximus.
VEL EXORDIUM
5 Tunc enim a prelatis sui subditi non inmerito diliguntur, cum eorum desideria affectui mancipantur.
PETITIO
6 Sed quoniam inpresentiarum Bononiam venire non possumus, personam tuam plurimum deprecamur, quatinus prefatum clericum ad nos mittere nullatenus differas, sciturus quod eum honeste recipiemus, et pretium tuum nobis litteris denotatum ei cum integritate annualiter persolvemus.
VEL PETITIO
7 Verum quoniam vindemiarum tempus ad tuas partes veniendi maximum nobis prestat impedimentum, te per presentia scripta plurimum rogamus, quatinus eundem clericum omni occasione remota, ad nos si placet
|
|