Guido Faba: Summa de vitiis et virtutibus

Pag 102


4 Consilia debent actus precedere, quia primum decet discernere
et secundario exercere. 4' Jnde est quod palpebre tue precedant
gressus tuos, et post consilium acceleres factum, et illius rei non
postmodum penitebis.
5 Sua dignitate alliciat prudentia singulos et post se trahat quasi
lucerna splendida uniuersos. 5' Quapropter eam amice studiose
sequaris, ut opera tua coram hominibus luceant et Deo que feceris
sint accepta.
6 Prudentia omnia tempora preuidet ut casus nocituros euitet.
6' Quare sine ipsa non ambules ullo modo, ut cuncta cedant tibi
prospera et iocunda.
VII
EXORDIA ET CONTINVATIONES FIDEI.
1 Nullum fructum fides consequitur, ubi humana experientia dominatur.
1' Jnde est quod te scire uolumus quod in hiis que non
uidentur et que non potest hominum ratio experiri probatur
consistere fides nostra.
2 Fides ad salutem non proficit si ei uita laudabilis non assistit.
2' Quare si per fidem saluari desideras, studeas cum fide bona
opera compensare, quia fides sine operibus mortua est.

Torna all'inizio