infirmitate de qua mortuus est. Et volens mori in terra sua faciebat
se portari in quodam lecto ligneo a XX hominibus, decem et
X succedentibus sibi. Et cum fuit Imole, voluit esse in loco fratrum
Minorum, et ego tunc temporis habitabam ibi. Et totum
refectorium concessimus sibi. Et non fuit nobiscum nisi una die.
Cum autem esset Pistorii, misit pro fratre Thoma de Papia, qui
erat notus et amicus suus ab antiquis diebus, et confessus est
secum et ordinavit bene cum eo de salute anime sue. Et sic quievit
in pace, sepultus in ecclesia fratrum Minorum de Pistorio.
De fratre Thoma de Papia, ministro Tuscie.
Fuit autem frater Thomas de Papia sanctus homo et bonus
et magnus clericus et lector in theologia Parme et Bononie et
Ferarie multis annis. Antiquus erat in Ordine fratrum Minorum,
sapiens et discretus et vir boni et sani consili. Familiaris homo
fuit, alacer, humilis atque benignus et Deo devotus et predicator
gratiosus atque sollemnis. Multis annis minister provincialis fuit in
Tuscia. Cronicam magnam fecit, quia multum abundabat et erat
prolixus. Fecit etiam tractatum sermonum. Fecit similiter magnum
opus in theologia et multum diffusum, quod pre sui magnitudine
Bovem appellavit. Provinciam Tuscie ad bonos mores
reduxit. Multum fuit amicus meus, quia multis annis in conventu
Ferariensi habitavi cum eo. Cuius anima per misericordiam Dei
requiescat in pace! Amen.
Porro dominus Philippus archiepiscopus Ravennás, qui fuit
legatus domini pape, cum esset in villa que appellatur Argenta
iuxta Padum et deambularet per palatium suum, ibat cantando
aliquod responsorium vel antiphonam ad laudem Virginis gloriose
ab angulo palatii ad alium angulum, et in quolibet tempore
estivo bibebat, quia in quolibet palatii angulo enghestariam optimi
et precipui vini habebat in frigidissima aqua. Fuit enim
magnus potator et aquam in vino nolebat, propter quod et tractatum
Primatis, quem fecit de non miscenda aqua vino, optime
diligebat, quem forte in hoc libro ponemus causa solatii ad noticiam
|
|