INCIPIT EPISTOLA GAUFREDI MONACHI AD VENERABILEM PATREM CATHANENSEM EPISCOPUM  
Reverendissimo memoriae nostrae Angerio, Cathanensium episcopo, frater Gaufredus,  
ab antecessoribus Malaterra agnomen trahens, infelici cursu mundano  
cum Martha habito, ad felicitatem quietis Mariae cum Lazaro fratr[e] resuscita[v]i.  
Quandoquidem, sanctissime pater, quadam peculiari familiaritate a caeteris  
episcopis, qui quantum ad habitum alterius institutionis esse praefigurantur, habitu religionis,  
quo concingimur, quamvis indignus, vobis me uniri cognosco, peculiari etiam spe a  
caeteris de vobis praesumens fruor et vos mihi in omnibus negotiis tutorem exposco. Per  
vos itaque, aut saltem cum vestra praesentia, librum hunc reputari expostulo, ut vestrae  
auctoritatis favore principi gratiosior fiat, vel ab aemulis, si forte aliqui insurgant, ob reverentiam  
vestri minus remorderi praesumatur. Sciendum tamen vobis est, sive alteri, quicumque  
libri huius recitator vel certe interpres accesserit, si seriatim minus ordinate, secundum tempora,  
quibus facta sunt quae adnotantur, vel certe aliqua oblivione praetergressa repereritis,  
non haec tam mihi, quam relatoribus culpando adscribantur, praesertim cum de ipsis temporibus,  
quibus fiebant, praesentialiter non interfuissem, sed a transmontanis partibus venientem,  
noviter Apulum factum, vel certe Siculum ad plenum cognoscatis. Si autem de incultiori  
poëtria quaestio fuerit, sciendum est, quoniam etiam si esset und[a] limpidius aut certe pomposius  
eructare potuissem, ipsa principis jussio ad hoc hortata est, ut plano sermone et facili  
ad intelligendum, quo, ut omnibus facilius quidquid diceretur, patesceret, exararem. Ego  
igitur, sive istud, sive illud opponatur, sub umbraculo vestri tutaminis refugium expeto, ut,  
tanto auxilio innixus, inimico dente remordere attentantes minus pertimescam, et principi  
nostro sustentamine gratiosior fiam. 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
 
  |