Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 222


in causis universalibus non cognoscitur aliquid secundum conditiones individuales,
ut scilicet cognoscatur prout est hic et nunc, et huiusmodi. Unde dicit ipse
Avicenna, quod Deus non cognoscit
particularia particulariter, ut scilicet hoc nunc esse, et nunc non esse; et est simile
de eo qui cognoscit eclipsim in causis suis universalibus, qui non cognoscit
hanc eclipsim secundum quod est hic et nunc incipiens et nunc finiens, nisi
sensu percipiat.
Et ideo ad hanc positionem quidam addiderunt, quod ex applicatione harum
formarum universalium ad hoc particulare vel illud determinatur Angeli cognitio
ut hoc singulare cognoscat. Sed hoc iterum non videtur sufficiens: quia haec
applicatio universalium causarum ad singulare, aut est ad singulare quod est in
intellectu Angeli; et sic supposito, supponeretur illud de quo dubitatur, scilicet
singularia esse in intellectu Angeli; vel ad singulare quod est in re, sicut dicere
videtur, ut si lux solis esset intelligens, intelligeret corpora ad quae radii sui
applicantur. Hoc autem esse non potest: quia cum cognitio non sit nisi secundum
assimilationem, impossibile est quod cognitio extendat se ultra id in quo
est assimilatio. Si ergo lux solis vel intellectus Angeli assimilatur rei quam irradiat,
hoc non potest esse nisi vel ex eo quod illud quod est rei recipitur in intellectu
aut in luce solis (et hoc ipsi non ponunt, quia rediret prima positio), vel ex
eo quod a sole aliquid circa rem ponitur; et sic non cognosceret de re nisi hoc
quod circa eam ponit; sicut si sol cognosceret naturam luminis, et non propriam
rationem huius vel illius coloris quae est ex diversa recipientium proportione:
et similiter etiam Angelus per huiusmodi applicationem propriam cognitionem
de rebus non haberet, cum propriam naturam ipsi rei non conferat.
Alii vero dicunt, quod ex coniunctione universalium quae cognoscunt, resultat
cognitio particularis, secundum quod ex pluribus formis congregatis resultat
quaedam collectio accidentium, quam non est reperire in alio. Sed haec etiam
non est sufficiens: quia formae individuatio non est nisi ex materia; unde quantumcumque
formae aggregentur, semper remanet collectio illa communicabilis
multis, quousque intelligatur per materiam individuata; unde cognitis huiusmodi
formis aggregatis, non cognoscitur Socrates vel Plato.
Et ideo aliter dicendum, quod eadem ratio est cognitionis singularium in Deo et
in Angelis; unde considerandum est, qualiter Deus singularia cognoscat.
Oportet enim illam virtutem quae cognoscit singulare, habere apud se rei similitudinem,

Torna all'inizio