Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 800


IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 38
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit de actibus in quibus peccatum consistit in generali,
inquirens, utrum inquantum sunt actus, sint boni, et a Deo, hic determinat de
ipsis actibus in speciali: et quia peccatum consistit in actu interiori et etiam
exteriori; ideo dividitur haec pars in duas: in prima determinat de actu interiori
voluntatis; in secunda de actu exteriori, 40 distinct. «Post haec de actibus
adiiciendum videtur». Prima in duas: in prima determinat de actu voluntatis,
ostendens unde in eo sit rectitudo et peccatum, quia ex fine; in secunda inquirit
quomodo in voluntate possit esse vitium, 39 distinct.: «Hic oritur quaestio satis
necessaria».
Prima in duas: in prima ostendit quod rectitudo voluntatis est ex intentione
finis; in secunda determinat de voluntate per comparationem ad intentionem et
finem, ibi: «Solet quaeri quid distet inter voluntatem, et intentionem ac finem».
Prima in duas: in prima ostendit quod bonarum voluntatum est unus finis, ex
quo rectitudinem habent; in secunda inquirit, utrum ille unus finis sit tantum
rectarum voluntatum finis, an etiam possint esse alii fines, ibi: «Sed quaeritur,
utrum omnes bonae voluntates unum tantum habeant finem». Circa primum
duo facit: primo ponit quod caritas est finis bonarum voluntatum; secundo
ostendit quod cum hoc fine Deus est finis, ibi: «Qui vero caritatem sibi ponit
finem, Deum sibi ponit finem».
«Sed quaeritur, utrum omnes bonae voluntates unum tantum habeant finem».
Hic inquirit, utrum possint esse plures fines rectarum voluntatum; et dividitur
in tres: in prima determinat veritatem; in secunda ponit obiectionem in contrarium,
ibi: «Verumtamen huic sententiae, qua dictum est, fidelium quasdam rectas
voluntates diversos fines sortiri et tamen ad unum referri, videtur obviare
quod alibi Augustinus admonet»; in tertia determinat eam, ibi: «Haec autem
non sibi repugnare animadvertit» etc.
«Solet etiam quaeri, quid distet inter voluntatem et intentionem et finem». Hic
determinat de voluntate per comparationem ad intentionem et finem. Circa hoc
duo facit: primo ponit dictam comparationem; secundo inquirit etiam utrum
intentio possit dici voluntas, et an intentio sit idem actus cum ea voluntate quae
communiter voluntas dicitur, ibi: «Sed quaeritur utrum et intentio talis sit
voluntas».

Torna all'inizio