73. In his quidem diebus populi undique ad sanctum martyrem cum
muneribus confluxere, quibus per diem illud videre permittebatur. Per
noctes vero clericorum et monachorum pervigil custodia erat cum hymnis
et psalmodiis laudantium Creatorem.
74. Timens autem Andreas, quem multoties supra memoravi, ne sacrum
corpus foeteret cum tempus esset aestivum, et scandalum publicum
sequeretur, ad ipsum nocte, assumpto lumine, vigilantibus paucis, accessit,
repertoque foramine sub asella facto, intus aspexit, et ecce eius exta ut nix
candida erant, epar vero aereum habebat colorem. Intromissisque duobus
digitis, magna odoris suavitas emanavit, adeo quod a naribus digitos ob
suavitatem removere non poterat, pluribusque diebus in digitis suis illam
fragrantiam sentiebat.
75. Denique in festo pentecosten, ut per Herlembaldum statutum erat,
tanta utriusque sexus multitudo de longinquo et de propinquo coadunata
erat, ut decrepiti se numquam tantam multitudinem unitam vidisse dicerent.
Sicque cum laude ineffabili magnaque gloria prope ecclesiam sancti
Celsi tumulatum est, scilicet inter dictam ecclesiam et ecclesiam parvam,
ubi quondam sanctus Nazarius latitavit, quae ecclesia sancti Nazarii in
campo dicitur. Itaque beatus levita et martyr Arialdus decem annis pro veritate
praedicavit, in eius martyrio decem membra Christo obtulit, decem
mensibus in profundo lacus incolumis iacuit, per decem milliaria lacus nobis
illum proximiorem reddidit quam accepit, per decem dies aestivos in
ecclesia sancti Ambrosii conservatus est. Post haec anno decimo beatum
Herlembaldum sibi associavit in regno caelorum per eorundem manus iniquorum
occisum.
76. Cum aliqui viri simul confabularentur de beato Arialdo et de euntibus
ad venerationem corporis sui, dixit quidam: << Magis cupio super corpus
eius mingere quam illud adorare >> . Quem subito tam saevus internorum
viscerum dolor invasit, ut neque quiescere neque mingere potuerit,
donec, poenitentia ductus, ad sacrum martyrem munus obtulerit ibique
suppliciter adoraverit.
77. Passus est beatus Arialdus quinto Kalendas Iulii, anno Domini
MLXVI. De cuius morte doluit Alexander papa, unde anno sequenti, scilicet
|
|