LIBER DECIMVS QVINTVS
Anno ab urbis conditione millesimo ducentesimo undecimo
post Marciani imperatoris interitum Leo quintus ac quadragesimus
Romanorum regum apud urbem Constantinopolim
Augustali potitus est dignitate, qui deinceps sequenti tempore
Leonem suum filium imperii consortem effecit.
Exempto quoque in Italia humanis rebus Avito Maiorianus
apud Ravennam invadit imperium. quod cum prope quattuor
annis obtinuisset, haud procul a Dertonensi civitate iuxta
Hiriam flumen occisus est statimque Severus apud Ravennam
imperator efficitur atque Augustus appellatur.
Tertio huius anno imperii Biorgor rex Alanorum cum
exercitu adveniens occurrente patricio Ricimere superatus non
longe a Bergamo civitate Venetiae atque extinctus est. Severus
vero cum quattuor annis imperasset, mortem propriam apud
urbem occubuit.
Eodem tempore egresso inopinate igni magna Constantinopolis
aedium strage cremata est.
Dehinc totius consensu militiae post Severi mortem iura
imperii Anthemius suscepit.
Sequenti anno Servandus Galliarum praefectus imperium
temptans invadere iussu Anthemii principis in exilium trusus est.
Rursus annali emenso spatio Romanus patricius imperatoriam
fraudulenter satagens arripere dignitatem praecipiente
Anthemio capite caesus est.
His quoque diebus Geisericus iterum ad Italiam navibus
|
|