6  B.  LANFRANCI in Epistolas D. Pauli Commentariorum  
meminit S.  ANSELMUS  lib. I epist.  57,  
 in fine, scribens eidem Lanfranco.  
Epistolas B. Pauli vestro mandato libenter parentes  
vobis mittimus: sed quoniam quod in eodem  
codice de vestro opere est, alibi non habemus,  
satis scire potestis quid vos aliquando factum ire  
desideremus. 
PETRUS LOMBARDUS IN EPISTOLAM  ad Hebraeos, cap.  
VIII,  citat B. Lanfrancum . 
Ad haec verba ( si ergo esset super terram, nec esset  
sacerdos,  etc.). Quasi dicat: Et quia omnis sacerdos  
offert; ergo si esset aliquis super terram, id est  
si esset aliquis terrenus sacerdos, qui posset mundare  
genus humanum, nec esset aliquis sacerdos secundum  
ordinem Melchisedech; cum satis essent qui offerrent  
munus secundum legem, id est, qui offerrent legalia.  
Sed quia illi mortales erant, et peccatores, et ideo  
mundare humanum genus non valentes, venit Christus  
qui sufficeret. Velita;  Si ergo , etc. Quasi dicat: Et  
quia Christus constituitur ad offerendum: ergo vel est  
terrenus, vel coelestis sacerdos; sed terrenus non, quia  
si esset super terram, id est: si terrenus esset pontifex,  
ut Aaron, nec esset utique sacerdos in aeternum secundum 
  |  
  |