Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 86


facere nos ipsos fortes. Notandum ergo, quod licet virtus
opponatur duabus malitiis, quarum una superabundat,
et altera deficit: ut largitas opponitur prodigalitati, quae
superabundat in expendendo: et avaritiae, quae deficit. et
Fortitudo quae opponitur audaciae, quae superabundat in
aggrediendo: et timiditati, quae deficit: semper tamen
virtus plus opponitur uni malitiae, quam alii. Sed quia
difficilius est reprimere timores, quam moderare audacias:
Fortitudo magis insistit ut reprimat timores, quam
ut moderet audacias: et plus repugnat, et contradicit timor
fortitudini, quam faciat audacia. Quia igitur non
possumus punctualiter attingere medium inter audaciam,
et timorem: declinandum est ad audaciam, quae minus
repugnat Fortitudini, quam timor, si volumus nos ipsos
facere fortes. Declarata ergo sunt illa tria, quae in principio
capituli proponebantur. Ostensum est enim, quid
est Fortitudo: quia est virtus reprimens timores, et moderans
audacias. Rursus manifestum est, circa quae est
Fortitudo: quia principaliter est circa pericula bellica,
et in reprimendo timores, et in sustinendo pugnam.
Ex consequenti autem, est circa pericula alia,
et in moderando audacias, et in aggrediendo
pugnantes. Tertio declaratum
fuit, quomodo possumus
facere nos ipsos fortes:
quia maxime
hoc faciemus,
declinando magis ad audaciam,
quae non tantum repugnat
fortitudini,
sicut timor.

Torna all'inizio