Veniamus nunc ad nostra tempora et videamus, quid pugnantibus contra Normannos
sub papa Leone omnipotens contulit. Gloria enim et honore coronavit eos et
signis et prodigiis sibi complacuisse comprobavit. Quid vero de Herlimbaldo, viro
religioso, et de Centio Romano prefecto viro christianissimo dixerim, ad quorum
sepulchra multa mirabilia Deus operatur?
Igitur pugnent gloriosissimi Dei milites pro veritate, certent pro iusticia, pugnent
vero animo adversus heresim, extollentem se adversus omne, quod dicitur vel quod
colitur deus. Emulentur in bonum excellentissimam comitissam Matildam, filiam
beati Petri, que virili animo, omnibus mundanis rebus posthabitis, mori parata est
potius quam legem Dei infringere et contra heresim, que nunc sevit in ecclesia, prout
vires suppetunt, omnibus modis impugnare; in manu cuius credimus quia tradetur
Sisara, et sicut Iabin in torrente Cison disperiet; quia exterminavit vineam Dei
et depascitur eam ut singularis ferus, factus ut stercus terrę. Nos autem secundum
officii nostri tenorem oremus, ut, incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui,
citissime pereat.
EXPLICIT.
|
1
5
10
15
|