Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 396


hujusmodi captio fama foret alipede promulgata,
civitas ipsa Gajetae, quae occasione quorumdam
suorum civium exulum erat seditiosae rebellioni
vicina, rege praedicto non sine omnium
stupore ac admiratione multorum subito applicante,
statim excogitatae infidelitatis adducto
rancore fragilis sui status ambiguitate fidei robur
assumpsit, ubi primo regi dolendo captio
filialis innotuit. Postquam ergo vox tam maesta
regias aures inibi percussit, illico rex obstupuit,
et per senilia ossa gelidus tremor irrepsit,
certificatus ......... debellatus
ab hostibus ducebatur, solus se reducit in
partem, similis factus laetargicis, quos subita
sensualitate membris tabescentibus destituta..
........ Rex in agonia cogitationum alternarum
existens, prolixius cogitabat. Subveniebat
enim sibi utile posse fore hostium vestigia
insequi usque Messanam, donec aut filium a
manibus inimicorum victor educeret, aut pari
sorte insontis debellationem filii coaequaret. Sed
cum jam finaliter sibi videretur, quod iter continuet
usque Neapolim, ibique de passagio contra
Syculos ordinet generali, quoddam in se ipso
palliatum solamen admittens, et absumptam
ultro consolationem spiritibus laesis ira pendens,
quamquam omnis in Principe cari stet cura
parentis, facta tamen Principis tamquam juvenis
regia voce detestans, non plus de ipsius captione,
quam de unius amissione stolii se curare
dicebat: nihilominus tum de duobus liberis
in vita sua sic perditis, altero quondam naturaliter
obeunte, altero de ignoto sub hostili potestate
traducto, et ad locum, quem nescit, in altitudinem
deportato, compresso vocis murmure,
lamentatur, ac frequenter graves ab imo
pectore luctus educens, ultro flens visus, et auditus
exprimere maestas voces, secum tacitus repetebat:
CAP.
XVIII
LAMENTATIO REGIS CAROLI.
"O Rex magne, rex regum, et Dominus dominantium,
quem das de tot laboribus nobis
finem? Hiccine pietatis est honor? haeccine divinitatis
praemiatio, ut labores innumeros tali
compensatione concludas? sic nos in sceptra
reponis? sic concedisne nostrae dignitatis fascibus
repotiri?" Sub iis laborans lamentis, venit
Neapolim mestuosus, de foecunda tantum
Principis sobole ad statum suae posterioritatis
quodam adhibito consolationis moderamine contentando,
statim ergo urgenti sollicitudine ad
passagium Siciliae ardenter aspirans, disposuit
personaliter girando Syciliam Brunduxium navigare,
ut ibi secum alio suo majori navigio
jungeret, ac proinde in Syciliam transfretaret.
Sed tandem usus consilio saniori, LXIV galeas
de Neapoli sub duobus ammiratis, uno provinciali,

Torna all'inizio