Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 121a


patet, quia ex inclinatione partis ad partem
causatur constructio unius cum altero.
Minor declaratur, quia modus significandi
essentialis generalis verbi est principium
inclinandi verbum ad nomen.
Verbum enim de modo significandi essentiali
generali significat per modum
fluentis ad aliud cum distantia. Et ita patet
quod per istum modum inclinatur verbum
ad nomen.
<2-1-3> Item, quicquid consideratur in
gramatica, consideratur propter principale
intentum in gramatica. Sed modus
significandi essentialis generalis consideratur
in gramatica. Et principale intentum
in gramatica est oratio perfecta que
habetur mediante constructione. Ergo
modus significandi essentialis generalis
consideratur in gramatica propter constructionem.
Et ita est principium constructionis.
 
< 2-2-Quod non >
 
< 2-2-1 > Sed contra. Diversificata causa
diversificatur effectus. Sed diversificato
modo essentiali generali non diversificatur
constructio, quia simul et similiter
sunt diverse partes orationis, tamen eodem
modo construuntur. Ergo modus significandi
essentialis generalis non est
causa constructionis.

Torna all'inizio